PL 87, col. 523

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

animo discessit, et coeptum iter peregit.
Factum est autem cum pervenisset ad locum destinatum,
commoratus est aliquandiu apud urbem Lemovicas,
et circuiens omnia monasteria tam infra urbem
quam in suburbanis sita, devotissime omnium
benedictiones hauriebat, visitatis etiam in suo monasterio
fratribus, necnon et secundo eisdem abbate
constituto (prior enim ad episcopatum captus habebatur)
paterna singulos sollicitudine commonebat,
hortans omnes servire Deo in veritate, et simplicitate
cordis, quotidieque in melius coalescere, et acceptum
propositum omni instantia ad finem usque perducere.
Venit autem et ad praedium parentum suorum:
nam et ibi jam habebatur monasterium a germano
ejus Alicio in ipso patris sui tabernaculo constructum;

ibique similiter fratribus conventis, atque
clementer consolatis, parat postremum reverti ad
civitatem suam; et cum procul a Bituricis iter carpereti,
voluit iterum divertere ad civitatem; stimulabat
enim animum ejus, quoniam reos qui tenebantur
in carcere, nihil prius juvatus fuisset, nec quivisset
liberare eos.
Ob hoc ergo iter agens, precabatur Dominum ut
convento carcere non pateretur laborem suum frustra
consumere. Die igitur qua ingressurus erat civitatem,
cum valde diluculo elevasset oculos suos ad
coelum, facta est caligo et nebula tenebrosa nimis,
ita ut habitatores civitatis nec ad spatium jacti lapidis
procul contueri possent. Sic ergo Eligius urbem
ingressus, cum appropinquasset januas carceris,

confestim velut magno ferientis impulsu, divino nutu
confractae sunt serae, dissipati cardines, ostia carceris
patefacta, omniaque vincula compeditorum soluta.
Tunc Eligius concessam sibi virtutem quasi nihil ad
se simulans pertinere, cito carcere discedit, dat tamen
reis consilium ut mox egredientes ergastulum,
ecclesiae peterent confugium: at illi egressi sine mora
celeri cursu ad basilicam beati Sulpicii properant;
cumque essent omnia ecclesiae ostia obserata, et rei
huc illucque circumspicientes nusquam invenirent
introitum, fracta est subito una ex vitreis maximis
quae erant in fronte basilicae, simulque ostium patefactum
est unum ex latere ecclesiae, atque ita carcerati
basilicam ingressi thronum altaris sunt expetiti.

Deinde cum sanctus Eligius omnia orationum
loca circumiens illuc quoque devenisset, invenit
eos omnes circa altare, seu ante sepulcrum praefati
antistitis consistentes; et milites quidem cum invenissent
carcerem dissipatum, statim persecuti
sunt eos usque ad praedictum locum, et ingressi
basilicam, injecerunt eis manus, ac ferro vinctos foris
trahere conabantur; quibus beatus Eligius blando
alloquio dixit: Nolite, quaeso, homines Dei, nolite
haec in loco sacro agere; cur perdere nitimini quos
jam pius Dominus liberavit? Quare facitis tam impie
in domo Dei? Cur non pertimescitis tanti sceleris
culpam? domus enim haec, domus vitae est, non mortis;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.