PL 87, col. 421
Opuscula (Valerius S. Petri de Montibus), J. P. Migne
1.
Quaeso ut intento corde pensetis, sancti et Deo
placiti fratres, quanta sit exercitatio operum diversorum
praemia adipiscendi regni coelorum. Dum fortissimorum
virorum sanctorumque attendimus acta,
femineae fragilitatis magis constantissima admiratur
virtutis efficacia, sicut beatissimae Echeriae cunctorum
saecularium fortior virorum eximia narrat historia.
Itaque dum olim almifica fidei catholicae crepundia,
lucifluaque sacrae religionis immensa claritas hujus
occiduae plagae sera processione tandem refulsisset
extremitas, eadem beatissima sanctimonialis Echeria,
flamma desiderii gratiae divinae succensa, majestatis
Domini opitulante virtute, totis nisibus, intrepido
corde immensum totius orbis arripuit iter. Sicque
paulisper duce Domino gradiendo pervenit ad sacratissima
et desiderabilia loca, nativitatis, passionis et
resurrectionis Domini atque innumerabilium sanctorum
per diversas provincias vel civitates corpora
martyrum orationis gratia aedificationisque peritia.
Quanto plus sancto dogmate indepta, tanto amplius
inexplicabilis aestuabat in corde ejus sancti desiderii
flamma. Cuncta igitur Veteris ac Novi testamenti
omni indagatione percurrens volumina, et quaecunque
sanctorum mirabiliorum loca in diversis mundi
partibus, provinciis, civitatibus, montibus, caeterisque
desertis reperit esse conscripta, sollicita expeditione