PL 87, col. 528
Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne
ut nullas paganorum sacrilegas consuetudines observetis,
non caraios, non divinos, non sortilegos,
non praecantatores; nec pro ulla causa aut infirmitate
eos consulere vel interrogare praesumatis; quia qui
facit hoc malum, statim perdit baptismi sacramentum.
Similiter et auguria, vel sternutationes nolite
observare, nec in itinere positi aliquas aviculas cantantes
attendatis, sed sive iter, seu quodcunque
operis arripitis, signate vos in nomine Christi,
et symbolum, et orationem Dominicam cum fide
et devotione dicite, et nihil vobis nocere poterit
inimicus. Nullus Christianus observet qua die domum
exeat, vel qua die revertatur, quia omnes
dies Deus fecit: nullus ad inchoandum opus diem
vel lunam attendat: nullus in Kalendis Januarii nefanda
et ridiculosa, vetulas, aut cervulos, aut jotticos
faciat, neque mensas super noctem componat,
neque strenas, aut bibitiones superfluas exerceat.
Nullus Christianus in puras credat, neque in cantu
sedeat, quia opera diabolica sunt: nullus in festivitate
sancti Joannis, vel quibuslibet sanctorum solemnitatibus,
solstitia, aut vallationes, vel saltationes,
aut caraulas, aut cantica diabolica exerceat: nullus
nomina daemonum, aut Neptunum, aut Orcum,
aut Dianam, aut Minervam, aut Geniscum, aut caeteras
hujusmodi ineptias credere, aut invocare praesumat.
Nullus diem Jovis absque festivitatibus sanctis,
nec in Maio, nec ullo tempore in otio observet, neque
dies tiniarum, vel murorum, aut vel unum omnino
diem, nisi tantum Dominicum. Nullus Christianus
ad fana, vel ad petras, vel ad fontes, vel ad arbores,
aut ad cellos, vel per trivia luminaria faciat,
aut vota reddere praesumat: nullus ad colla vel hominis,
vel cujuslibet animalis ligamina dependere
praesumat, etiamsi a clericis fiant, et si dicatur quod
res sancta sit, et lectiones divinas contineat, quia
non est in eis remedium Christi, sed venenum diaboli.
Nullus praesumat lustrationes facere nec herbas
incantare, neque pecora per cavam arborem, vel
per terram foratam transire, quia per haec videtur
diabolo ea consecrare. Nulla mulier praesumat succinos
ad collum dependere, nec in tela vel in tinctura,
sive quolibet opere Minervam, vel infaustas caeteras
personas nominare, sed in omni opere Christi gratiam
adesse optare, et in virtute nominis ejus toto
corde confidere. Nullus, si quando luna obscuratur,
vociferare praesumat, quia Deo jubente certis temporibus
obscuratur; nec luna nova quisquam timeat
aliquid operis arripere, quia Deus ad hoc lunam
fecit ut tempora designet, et noctium tenebras temperet,
non ut alicujus opus impediat, aut dementem
faciat hominem, sicut stulti putant, qui a daemonibus
invasos a luna pati arbitrantur. Nullus dominos solem
aut lunam vocet, neque per eos juret; quia creatura
Dei sunt, et necessitatibus hominum jussu Dei