PL 87, col. 529

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

inserviunt: nullus sibi proponat fatum vel fortunam,
aut genesim, quod vulgo nascentia dicitur, ut dicat,
qualem nascentia attulit, taliter erit; quia Deus omnes
homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis
venire [(I Tim. II, 4)]
, atque omnia in sapientia dispensat,
sicut disposuit ante constitutionem mundi. Praeterea
quoties aliqua infirmitas supervenerit, non
quaerantur praecantatores, non divini, non sortilegi,
non caragi, nec per fontes aut arbores, vel bivios
diabolica phylacteria exerceantur; sed qui aegrotat,
in sola Dei misericordia confidat, et Eucharistiam
corporis et sanguinis Christi cum fide ac devotione
accipiat, oleumque benedictum fideliter ab ecclesia
petat, unde corpus suum in nomine Christi ungat,
et secundum apostolum oratio fidei salvabit infirmum,

et allevabit eum Dominus; et non solum corporis,
sed etiam animae sanitatem recipiet, complebiturque
in illo quod Dominus in Evangelio promisit,
dicens: Omnia enim quaecunque petieritis in oratione
credentes, accipietis [(Jacob. V, 15; Matth. XXI,
22)]
.
Ante omnia ubicumque estis, sive in domo, sive in
itinere, sive in convivio, verba turpia et luxuriosa
nolite ex ore vestro proferre, quia sicut Dominus in
Evangelio praenuntiat: De omni verbo otioso quod
locuti fuerint homines super terram, reddent rationem
in die judicii [(Matth. XII, 36)]
. Ludos etiam diabolicos,
et vallationes, vel cantica gentilium fieri vetate;
nullus haec Christianus exerceat, quia per haec paganus
efficitur; nec enim justum est ut ex ore Christiano,

ubi sacramenta Christi mittuntur, et quod
decet Deum semper laudare, cantica diabolica procedant:
ideoque, fratres, omnes adinventiones inimici
toto corde respuite, et supradicta sacrilegia
cum omni horrore fugite. Nulli creaturae praeter Deo
et sanctis ejus venerationem exhibeatis: fontes vel
arbores, quos sacros vocant, succidite; pedum similitudines,
quos per bivia ponunt, fieri vetate, et ubi
inveneritis, igni cremate: per nullam aliam artem
salvari vos credatis, nisi per invocationem et crucem
Christi. Nam illud quale est, quod si arbores illae,
ubi miseri homines vota reddunt, ceciderint, nec ex
eis ligna ad focum sibi deferunt? Et videte quanta
stultitia est hominum, si arbori insensibili et mortuae
honorem impendunt, et Dei omnipotentis praecepta

contemnunt. Non ergo coelum, non sidera, non terram,
nec ullam omnino creaturam praeter Deum
ullus adorandam credat, quia omnia ipse solus condidit
atque disposuit. Altum quidem est coelum, ingens
terra, immensum mare, pulchra sidera, sed
immensior et pulchrior sit necesse est qui haec creavit;
si enim haec quae videntur tam incomprehensibilia
sunt, id est, varii terrae fructus, pulchritudo
florum, diversitas pomorum, genera animalium, alia
super terram, alia in aquis, alia in aere, apum quoque
prudentia, ventorum flatus, nubium rores, tonitruorum
fragores, temporum vices dierum noctiumque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.