PL 87, col. 532

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

immittet; nolite pro hoc desperare, quia ad vos
probandos permittet hoc Deus fieri, ut cognoscat si
ex toto corde vos ad ejus misericordiam tenetis, vel
si veraciter in eum creditis; sed vos patienter cuncta
sufferte, et Deum in omnibus benedicite, ut in
vobis impleri possit quod scriptum est: Beatus vir
qui suffert tentationem; quoniam cum probatus fuerit,
accipiet coronam vitae [(Jacob. I, 12)]
. Consolatur vos
et hoc quod Apostolus dicit: Quia cum tribulamur,
a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur [(I Cor. XI, 32)]
:
necnon et illud: Flagellat Deus
omnem filium quem recipit [(Heb. XII, 6)]
. Et illud: Quos amat Dominus arguit et castigat
[(Ibid.)]
. Quod
si semel vel bis nequitias quas immittit, viriliter atque
fideliter pro Dei timore sustuleritis, ita ipsum

postea a vestra infestatione Deus dignabitur repellere,
ut ulterius vos nunquam possit nocere. Ita ergo
vos, si veri non falsi Christiani estis, omnes diabolicas
circumventiones fugite ac despicite, et tota
mente vos ad Deum tenete, ut quaecunque vobis adversa
inimicus immiserit, patienter et fortiter toleretis;
nam etsi per sortilegos aut divinos aliqua
praedixerit, et ita evenerit, nolite mirari, quia spiritus
per aera volantes facile possunt praevidere aliqua
futura. De hac re etiam Scriptura divina contestatur,
dicens: Etiamsi vera dixerint vobis, nolite credere
eis. Tentat enim vos Dominus Deus vester utrum
timeatis eum, an non [(Deut. XIII. 3)]
. Illud etiam scitote
quia nec vos nec aliquid quod ad vos pertinet
laedere poterit inimicus, nisi quantum permiserit

Deus; permittit autem hoc Deus, quia peccata hominum
haec exigunt; permittit, inquam, duabus ex causis:
ut aut probet, si boni estis, aut castiget, si peccatores.
Sed qui patienter dispensationem Domini
sustinuerit, ita ut cum perdiderit aliquid, dicat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit,
ita factum est, sit nomen Domini benedictum
(Job
I, 21). Pro ista patientia aut coronam accipiet, si
justus est, vel indulgentiam, si peccator: quod si
murmuraverit, vel desperaverit, rerum pariter atque
animae damnum incurret. Sed mihi credite, fratres,
quia si ex toto corde semper in Dei timore permanseritis,
et praecepta ejus custodieritis, ita ut nulla ex
gentili consuetudine observetis, nihil vobis jam inimicus
nocere poterit, sed omnia vestra prosperabuntur:

recto enim Christiano nec auguria, nec alia
quaelibet figmenta nocere possunt, quia ubi signum
crucis cum fide et timore Dei praecesserit, nihil ibi
inimicus nocere poterit; tepidis vero et negligentibus
ideo nocere possunt, quia reliquentes Dei praecepta
per vitae suae negligentiam prava exercendo
opera, ipsi se daemonum potestati spontanea tradunt
voluntate; qui si in Christi servitio perseverarent,
et per ejus solum confiderent auxilium, nihil prorsus
mali paterentur.
Hoc ergo scientes, totis viribus vos ad Dei misericordiam
tenete opera bona semper agite, et de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.