PL 87, col. 533

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

substantia vestra pauperibus erogate; qui plus habet,
plus tribuat, qui vero minus, ex ipso largiatur
beatus et hilaris; unusquisque quod praevalet tribuat,
quia nimirum est unde gaudeat. Scilicet, qui dat
parum, accipiet multum, sicut et Dominus promittit
dicens: Centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [(Matth. XIX, 29)]
.
Dat, inquam, nummum, et
comparat coeleste regnum; dat parvam pecuniam,
et emit vitam aeternam. Tenete ergo vos ad eleemosynam,
quia, sicut scriptum est, Eleemosyna de
morte liberat [(Tob. XII, 9)]
. Et qui eam fecerit, non
ibit in tenebras. Unusquisque quantum praevalet,
tantum porrigat; qui habet aurum, det aurum, qui
habet argentum, det argentum; qui vero non
habet pecuniam, cum bono animo det buccellam

pauperibus; et si non habet integram, ex eo
quod habet frangat, et partem egeno tribuat; sciat
quia quamvis parum cum bono animo obtulerit,
acceptabile Deo erit; Dominus enim non copia largitatis,
sed benevolentia et devotione delectatur et
pascitur largientis. Ut autem nullus pauper se ab
eleemosyna excusare possit, ipse Dominus pro calice
aquae frigidae mercedem redditurum se esse promisit [(Matth. X, 42)] .
Qui enim plures a Deo facultates
accepit, majus judicii periculum sustinebit: potuit
nempe Deus omnes homines divites facere, sed
pauperes ideo in hoc mundo esse voluit, ut divites
haberent quomodo peccata sua redimerent. Redimite
ergo vos, charissimi, dum habetis in potestate

pretium; date eleemosynam de bono et de justo labore,
et non de alterius rapina; audite modo ante
fores vestras pauperes rogantes, ut ipsi pro vobis in
die judicii rogent: prophetam attendite clamantem: Qui averterit,
inquit, aurem suam a clamore pauperis,
et ipse invocabit Dominum, et non exaudiet eum [(Prov. XXI, 13)]
.
Date ergo de eo quod vobis dedit
Deus, quia ipse accipit quod pauperibus datis; ipsi
quidem datis, sed vobis in futurum transmittitis,
non unde ventrem impleatis, sed unde flammas exstinguatis;
quia Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna
exstinguit peccata [(Eccli. III, 33)]
. Hinc et
Dominus per Prophetam dicit: Dabunt singuli redemptionem
animarum suarum, et non erit in eis morbus,
neque casus. Date ergo, dum licet, redemptionem

animarum vestrarum; redimite vos ipsi dum vivitis;
quia post mortem nemo vos redimere potest. Unusquisque
de quali ingenio vel artificio vivit, de ipso
decimam Deo in pauperibus vel ecclesiis donet:
consideret quia omnia Dei sunt per quae vivit, sive
terra, sive semina, sive flumina, vel omnia quae sub
coelo vel supra coelos sunt; et si ipse non dedisset,
nihil utique haberet; nam Deus noster, qui dignatur
totum dare, decimam de suo dignatur a nobis
repetere, non sibi penitus, sed nobis profuturam:
sic enim per prophetam ipse promisit, dicens: Inferte,
inquit, omnem decimam in horreis meis; et
probate me in his, dicit Dominus. Si non aperuero vobis
cataractas coeli, et effudero vobis fructus terrae [Al., benedictionem] usque ad abundantiam
[(Malach. III)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.