PL 87, col. 543

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

sepulcra; vel eorum qui ante parvo tempore vobiscum
erant, quid fuerunt, et quid sunt, vel quid eis
divitiae et cupiditas saeculi profuit: ecce nihil ex eis
nisi soli cineres remanserunt, quia si loqui possent,
haec vobis procul dubio dicerent: Utquid infelices
tantum pro saeculi cupiditate discurritis? utquid vos
vitiis et criminibus repletis? considerate ossa nostra,
et vel sic vobis horreat cupiditas vel miseria vestra;
quod vos estis, nos fuimus; quod nos sumus, vos
eritis. Ista omnia, fratres, sollicita consideratione
pensate, et haec considerantes expavescite; diem
mortis ante oculos semper ponite; ad emendationem
quantum potestis festinate; nolite negligere
quod pius vos Dominus peccantes sustinet, quia quanto
diutius expectat ut emendetis, tanto gravius vindicabit

si neglexeritis. Si forte putatis quod finis mundi
tardius veniat, vel suum unusquisque consideret finem;
ecce dum libenter ac jucundissime moratur
homo in mundo, multaque in longo tempore disponit
agenda, repente rapitur in mortem, et ex improviso
aufertur a corpore; sed ille beatus est qui antea
semper horam illam habuerit ante oculos, et festinaverit
in illa hora mortis paratus inveniri, ut possit
tanti metus terrorem evadere.
Quod si vultis scire cum magno metu, charissimi,
magnisque doloribus separatur anima a corpore, veniunt
enim angeli eam assumere, ut perducant illam
ante tribunal metuendi Judicis, et tunc illa memorans
opera sua mala quae die noctuque gessit, contremiscit,
et quaerit ea fugere, induciasque petere,

dicens: Date mihi vel unius horae spatium. Tunc
quasi simul loquentia, omnia ejus opera dicunt: Tu
nos egisti, tua opera sumus, nec te deseremus, sed
tecum semper erimus, tecumque pergemus ad judicium.
Haec quidem peccatoris anima agit, quae cum
horrendo timore separatur a corpore, et pergit plena
peccatis, et ingenti confusione depressa. Justi vero
anima cum separatur a corpore, non timet, nec expavescit;
sed magis cum gaudio egreditur, et cum
exsultatione pergit ad Deum, deducentibus se Angelis
sanctis. Illam ergo horam modo, fratres, timete,
ne tunc timeatis illam; nunc praecavete, ut securi
tunc esse possitis. Mementote jugiter quia in medio
laqueorum diaboli ambulatis, et ideo semper parati
estote, ut quando Domini praeceptum missum fuerit,

liberi ad omni labe peccati ad requiem transire possitis.
Nec arbitramini vos diu in hoc mundo mansuros;
quia nimirum proveniet, ut non concedatur
post dominicum praeceptum missum, nec unius horae
momento in hac vita consistere. Cavete igitur ne de
exitu vestro tristitiam faciatis angelis, et gaudium
inimicis: scitote vero quia anima cum corpore evellitur,
statim aut in paradiso pro bonis meritis collocatur,
aut certe pro peccatis in inferno continuo
praecipitatur. Quapropter eligite modo quod vultis,
et hoc jam in vita vestra hic disponite, aut perpetualiter
gaudere cum sanctis, aut sine fine cruciari cum
impiis. Itaque vel poenae vos terreant, si praemia non
invitant, et praesentem mundum si despicere non valetis,
vel cum justitia possidete. Qui in juventute

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.