PL 87, col. 544

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

erravit, saltem jam vel in senectute resipiscat, et
mala quae peccando commisit, poenitendo jam expurget.
Ecce paulatim deficit mundus cuncta quaeque
videntur, velociter tanquam nebula, aut tanquam
vespertina umbra transeunt. Ecce quod olim pronuntiabatur,
praesenti tempore perspicue cernitur:
subtrahuntur omnia bona, et crescunt quotidie mala:
nolite ergo, fratres, mundum jam diligere, quem sic
ad finem conspicitis declinare; praesertim cum
apostolus clamet, quod amicitia hujus mundi inimica
sit Dei [(Jacob. IV, 4)] . Vitam igitur aeternam ex omnibus
praecordiis vestris amate, quam nunquam in
saecula finiatis; illic festinate, ubi semper vivatis, et
ubi jam mori nunquam timeatis. Si enim sic amatis
istam miseram fluidamque vitam, ubi cum tanto labore

vivitis, et ubi vix currendo, satagendo, sudando,
suspirando, necessariis corporis satisfacitis; quanto
magis amare debetis aeternam vitam, ubi nullum unquam
laborem sustinebitis, ubi summa semper est
securitas, secura felicitas, felix libertas, libera beatitas;
ubi implebitur illud quod Dominus in Evangelio
dicit: Erunt homines similes angelis [(Matth. XXII)]
.
Similes utique non substantia, sed beatitudine. Et
illud: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris
eorum [(Matth. XIII, 43)]
. Qualis putas erit tunc splendor
animarum, quando solis claritatem habebit lux
corporum? Ibi jam non erit ulla tristitia, nullus labor,
nullus dolor, nullus timor, nulla mors, sed perpetua
semper sanitas perseverabit; nulla ibi consurget
malitia, nulla carnis miseria, nulla aegritudo, nulla

omnino necessitas; non erit ibi fames, non sitis, non
frigus, non aestus, non lassitudo jejunii, nec ulla
tentatio inimici; nec jam peccandi voluntas, nec
ulla delinquendi possibilitas, sed totum laetitia, totum
exsultatio possidebit, hominesque angelis sociati sine
ulla carnis infirmitate vernabunt. Ibi ergo erit laetitia
certa, ibi requies secura, ibi pax vera, ibi jocunditas
infinita; ubi si locus obtinendi ullus fuerit, amittendi
in saecula nullus erit: in qua beatitudine quod
semel adipiscitur, semper tenetur. Nihil loco illo magnificentius,
nihil gloriosius, nihil clarius, nihil pulchrius,
nihil verius, nihil munificentius, nihil in bonitate
sincerius, nihil illa abundantia copiosius. Ibi
semper pax et summa solemnitas; ibi vera et certa
felicitas est, ibi jam non formidabitur ferocissimus

hostis qui cupit jugiter animas jugulare, nec timebuntur
ultra ignita diaboli jacula, neque ulla inimici
tentamenta. Non incutiet terrorem barbarorum immanitas,
nec ulla ulterius timebitur adversitas; non
ibi formidabitur ferrum, non ignis, nec facies omnino
truculenta tortoris; nemo in loco illo glorioso indiget
vestimento; quia non est illic frigus, nec aestus, nec
ulla aeris inaequalitas, nullus ibi esurit, nullus tristatur,
nullus est peregrinus, sed omnes qui ibidem attingere
meruerint, securi ut in propria patria vivent.
Non ultra jam adversabitur caro spiritui, nec ullum
timebitur periculum, sed inenarrabilia cum angelis
ac sempiterna a Christo praemia tribuentur, et Quod
oculus non vidit, sicut dicit Apostolus, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.