PL 87, col. 546

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

merebaris, collocavi; sed tu me meaque jussa contemnens,
deceptorem sequi maluisti, unde et justa
poena damnatus, inferni suppliciis es deputatus;
postea misertus tui carnem assumpsi, in terris inter
peccatores habitavi, contumelias et verbera pro te
sustinui; ut te eriperem, colaphos et sputa suscepi;
ut tibi dulcedinem paradisi redderem, acetum cum
felle bibi; propter te vepribus coronatus, cruci affixus,
lancea vulneratus sum; propter te mortuus, et
in sepulcro positus, ad inferna descendi; ut te ad
paradisum reducerem, tartari claustra adii; ut tu in
coelo regnares, inferni profunda penetravi. Agnosce
ergo quae pro te, o impietas humana! pertuli; ecce
livores quos pro te excepi, ecce clavorum foramina
quibus affixus in cruce pependi; suscepi dolores

tuos, ut te possem sanare; suscepi poenam, ut darem
tibi gloriam; suscepi mortem, ut tu viveres sine fine;
conditus jacui in sepulcro, ut tu regnares in coelo:
haec omnia pro vobis sustinui, ampliora horum quid
vobis debui facere, et non feci? Dicite nunc vel ostendite
mihi quid passi estis propter me, aut quid boni
egistis pro vobis: ego cum essem invisibilis, sponte
propter vos incarnatus sum; cum essem impassibilis,
propter vos pati dignatus sum; cum essem dives,
propter vos quidem egenus factus sum; sed vos et
humilitatem meam, et praecepta mea semper renuentes,
seductorem magis quam me secuti estis:
ecce modo non potest aliud justitia mea judicare, nisi
quod merentur opera vestra recipere: ergo quod ipsi
elegistis, tenete; contempsistis lucem, possidete tenebras;

amastis mortem, ite in perditionem; secuti
estis diabolum, ite cum ipso in aeternum ignem. Quis
putas erit tunc moeror, quis luctus, quae tristitia, quae
angustia, cum haec fuerit prolata adversum impios
sententia. Tunc enim erit malis dura separatio a dulci
sanctorum consortio, et traditi in potestate daemonum
ibunt in ipsis corporibus suis cum diabolo in
supplicium aeternum, et permanebunt semper in luctu
et gemitu: procul quippe exsiliati a beata paradisi
patria, cruciabuntur in gehenna, nunquam lucem
visuri, nunquam refrigerium adepturi, nunquam
poenas finituri, nunquam requiem accepturi; sed per
millia millium annorum in inferno cruciandi, nec
unquam in saecula liberandi: ubi nec qui torquet aliquando
fatigatur, nec qui torquetur unquam moritur;

sic enim ibi ignis consumit, ut semper reservet,
sic tormenta aguntur, ut semper renoventur. Juxta
qualitatem vero culpae, poenam ibi unusquisque sustinet
gehennae, et similis culpae rei suis similibus
junguntur cruciandi: non ibi auditur aliud nisi fletus
et planctus, et stridor dentium; non erit aliud consolamentum
quam flammae et terrores poenarum, ardebuntque
miseri sine fine in ignem aeternum semper
in saecula saeculorum. Justi autem ibunt in vitam
aeternam, in ipsa sine dubio carne quam hic habuerunt,
et sociabuntur angelis sanctis in regno Dei,
gaudiis deputati perpetuis: nunquam jam morituri,
nunquam ultra corruptionem visuri; sed semper laetitia
ac dulcedine Christi satiati, fulgebunt sicut sol
in claritate et gloria, quam praeparavit Deus diligentibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.