PL 87, col. 547

Vita S. Eligii (Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

se; et quanto amplius aliquis obediens Deo in
hac vita fuit, tanto ampliorem illic mercedem accipiet;
quantumque amplius hic Deum amavit, tanto
tunc proprius eum videbit.
Ecce, charissimi, praedixi vobis simpliciter, ut intelligere
possitis quae sunt unicuique ventura; nemo
jam se de ignorantia excusare poterit, quoniam vita
et mors vobis praenuntiata sunt; supplicia impiorum
et gloria justorum vobis denuntiata sunt; jam vero
in arbitrio vestro consistit eligere quod teneatis,
unusquisque enim quod hic concupiverit, et assecutus
fuerit, hoc utique illic possidebit. Vitam ergo
aeternam toto nisu concupiscite, nec emendationem
vestram diutius differatis, sed ad lucranda coelestia
regna ultro ipsi relinquite, quod lucis istius fine perdendum

est; surgat jam, quaeso, quicunque peccati
catena astrictus tenetur, et expergefactus a somno
suae mortis evigilet: recurrat ad confessionem, et
agat poenitentiam; nec erubescat publice poenitere
super immunditiis quas gessit, quia revera multo
melius est hic pauco tempore poenitere quam per
tot millia annorum inferni supplicia sustinere. Si
ex corde ergo poenituerit, cito succurret illi Redemptor,
qui quatriduanum suscitavit jam fetidum Lazarum [(Joan. XI, 1-44)] ;
paratus est semper ille misericordiae
sinus, et clementer exspectat ut suscipiat
poenitentes, non est enim, sicut scriptum tenemus,
de quamvis magnis criminibus remittendis Dei unquam
misericordia desperanda, quia ipse quotidie
clamat per prophetam, dicens: Quacunque die conversus

fuerit homo peccator ab immunditia sua, omnes
iniquitates ejus in oblivione erunt coram me [(Ezech.
XXXIII, 12)]
. Et rursus per alium prophetam dicit: Ego sum Dominus Deus vester, qui deleo iniquitates
vestras
[(Isai. XLIII, 25)]
. Et illud de Evangelio: Gaudium
erit in coelo super uno peccatore poenitentiam
agente, quam supra nonaginta novem justos qui non
indigent poenitentia [(Luc. XV, 7)]
. Et illud: Nolo
mortem peccatoris, sed ut convertatur ad me et vivat,
dicit Dominus [(Ezech. XXXIII, 11)]
. Considerate, fratres,
quam larga est bonitas Dei nostri, quam ineffabilis
misericordia ejus: quotidie contemnitur, et
quotidie nos ad poenitentiam benignissima pietate
invitat; fiduciam ejus pia largitio nobis praestat, ut
nec desperemus de Christi misericordia, nec tamen

nobis absque fructu poenitentiae veniam concessam
praesumamus; Dominus enim quantum patris pietate
indulgens semper et misericors est, tanto judicis
majestate severus et metuendus; potest quidem reis
indulgentiam dare, potest ipse sententiam suam reflectere,
potest poenitendi tempus gratis indulgere,
non potest tamen nisi justissime judicare, quoniam
non est apud eum commutatio, nec vicissitudinis
obumbratio; aequissime enim judicat, atque aequaliter
secundum uniuscujusque facta repensat, bona,
scilicet, bonis, et mala malis; et ideo, charissimi
reminiscimini quae egistis, et si vos deliquisse cognoscitis,
sine aliqua dilatione ad poenitentiae medicamenta
confugite. Audite prophetam admonentem: Nolite,
inquit, tardare ad Dominum converti, nec differatis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.