PL 88, col. 1044

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

poenitere, cum ipsius poenitentiae non poteritis merito
invenire remedium. Unde nobis merito clamat
Scriptura: Currite, dum licentiae ad providendum vobis
lumen habetis, ne ad discutiendam negligentiam
tenebrae vobis mortis occurrant [(Joan. XII)]
. Quid ergo,
si aliquis ita accedat ad Dominum, ut a divitiarum
suarum avaritia non recedat? Hos tales superius
dixit Apostolus, non posse in hoc quod Deo cupiebant
permanere; et tota facilitate eos a fide posse
discedere, quibus de saeculo remanet quod ametur.
Ita enim nos considerantes, o parentes, justa vobis
secundum Deum pro vestro filio suademus: ut si
filium vestrum digne Deo cupitis offerre, a saeculo
eum prius exuite. Quod si aliquid apud vos eis saeculo
remanserit conservandum, habebit aliquando

titillationem diabolici desiderii; sicut canis delectatur
ad suum redire vomitum: et posita manu super
aratrum respiciens retro, cum non sit aptus regno
coelorum, relicto quandoque monasterio securus de
portione sua ei servata, a vobis cupiens in saecularem
domum vestram reverti, fratribus suis volens
esse cohaeres, in suarum redire incipiat sponsus et
dominus facultatum, et pristinis restitutus deliciis
et pompis, non aliud desideraturus quam nuptias.
Ergo, sicut superius diximus, si digne eum vultis
Deo offerre, de auferendo prius impedimento ejus,
quam de anima cogitate. Itaque audite vocem illius
Domini, quam filius vester dicit se sequi, ipsi dicentem: Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et
veni, sequere me; et habebis thesaurum in coelo
(Matth.

XIX). Sed quia portio ejus adhuc in vestra est potestate,
et consensu vestro vel permissione magis
videtur Deo offerre, quam nobis; vos tangit de ea
secundum Dominicam vocem, quam si vultis audire,
pro filio vestro apud vos nihil remaneat in saeculo, nisi
Deus. Quod si forte propter immanitatem divitiarum,
vel amorem nutritae domi familiae gravis vobis, et
minus dulcis haec divina praeceptio convenit, audite
regulae nostrae a patribus salubre statutum consilium.
De portione ejus tres fiant partes aequaliter,
una distributa abbatis manibus pauperibus vel indigentibus
erogetur: aliam vobis, vel fratribus suis
pergens ille ad comitatum sanctorum exagilario
munus titulo derelinquat: tertiam vero partem
viatici sui utilitate deferat secum monasterii sanctorum

usibus profuturam. Quia quomodo filius
vester omnibus in monasterio fratribus ad solatium
vitae portionem suam conferat, dicente Apostolo de
erogatione maxime ad domesticos fidei [(Gal. VII)] ;
ita et universi monasterii fratres suis singuli vicibus,
prout quis habet, ad hanc ingredientes monasterium
deferunt formam filio vestro communiter cum
omnibus profuturam. Quod si utraeque vobis graves
sint voces, ut nec Deum audiatis pauperibus erogando,
et filii animam redimendo; nec nostrum
consilium partibus dividendo, et auferendo ab eo saecularem
substantiam, vel nudum et solum filium
Deo largite; ita ut jurejurando per sacrosancta Evangelia
promittatis ei, ulterius eum de vestra patrimonii

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.