PL 88, col. 265

Miscellanea (Venantius Fortunatus), J. P. Migne

Jam nata lux est, et salus,
Fugata nox, et vita mors.
Venite, gentes, credite,
Deum Maria protulit.
CAPUT IV. De sancta Maria.
Quem terra, pontus, aethera
Colunt, adorant, praedicant,
Trinam regentem machinam:
Claustrum Mariae bajulat.
Cui luna, sol et omnia
Deserviunt per tempora,
Perfusa coeli gratia,
Gestant puellae viscera.
Mirantur ergo saecula,
Quod angelus fert semina,
Quod autem Virgo concipit,
Et corde credens accipit.
Beata Mater munere,
Cujus supernus artifex,
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.
Beata coeli nuntio
Fecunda sancto Spiritu,
Desideratus gentibus,
Cujus per alvum fusus est.
Divisio.
O Gloriosa Domina,
Excelsa super sidera,
Qui te creavit provide,
Lactasti sacro ubere.
Quod Eva tristis abstulit
Tu reddis almo germine;
Intrent ut astra flebiles,
Coeli fenestra facta est.
Tu Regis alti janua,
Et porta lucis fulgida:
Vitam datam per virginem
Gentes redemptae, plaudite.
Gloria tibi, Domine, etc.
CAPUT V. De sancta Maria.
Ave, maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper virgo,
Felix coeli porta.
Sumens illud ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Evae nomen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.