PL 88, col. 731

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

Eadem hora quidam valde despectus vultu et habitu,
puer familiaris, et necdum senioribus placens,
retro in quantum valuit, se occultans accessit; ut
videlicet vel illius amphibali fimbriam, quo vir
beatus induebatur, occulte et, si fieri posset, ipso
nesciente et non sentiente, tangeret; sed hoc tamen
sanctum non latuit. Nam quod corporalibus oculis
retro se actum intueri non potuit, spiritualibus perspexit.
Unde subito restitit, et post se extendens
manum, cervicem pueri tenet, ipsumque trahens
ante faciem suam statuit, omnibusque, qui ibidem
circiter astabant, dicentibus: « Dimitte, dimitte,
quare hunc infelicem et injuriosum retines puerum? »
Sanctus e contra haec puro pectore verba depromit
prophetica: « Sinite fratres, sinite modo. » Ad puerum

vero valde tremefactum dicit: « O fili, aperi os
tuum, et porrige linguam. » Jussus tum puer cum
ingenti tremore aperiens os suum, linguam porrexit;
quam sanctus, sanctam manum extendens, et diligenter
benedicens, ita prophetice profatur dicens:
« Hic puer quamvis nunc despicabilis et valde vilis
videatur, nemo tamen ipsum ob id despiciat; ab hac
enim hora non solum vobis non displicebit, sed valde
placebit, bonisque moribus et animae virtutibus paulatim
de die in diem crescet: sapientia quoque et
prudentia magis ac magis in eo ab hac die adaugebitur;
et in hac nostra congregatione grandis est
futurus provectus. Lingua quoque ejus salubri et
doctrina, et eloquentia a Deo donabitur. »
Hic erat Ereneus postea per omnes Scotiae Ecclesias

famosus, et valde notissimus. Qui haec omnia
supra scripta verba Segeneo abbati de se prophetata
enarraverat, meo decessore Failbeo intentius
audiente, qui et ipse cum Segeneo praesens inerat;
cujus relatione et ego ipse cognovi haec eadem quae
narravi.
Sed et multa alia hisdem diebus, quibus in
Cloensi coenobio sanctus hospitabatur, revelante
Spiritu Sancto prophetavit; hoc est, de illa quae post
dies multos ob diversitatem Paschalis festi orta est
inter Scotiae Ecclesias discordia, et de quibusdam
angelicis frequentionibus sibi manifestatis: quibus
quaedam intra ejusdem coenobii septa ab angelis tunc
temporis frequentabantur loca.

IV.
Alio in tempore, cum in Jova insula die fragosae
tempestatis, et intolerabilis undarum magnitudinis,
sedens in domo sanctus, et fratribus praecipiens,
diceret: « Praeparate ocius hospitium, aquamque
ad lavandos hospitum pedes haurite; » quidam ex
ipsis frater consequenter: « Quis, ait, hac die valde
ventosa, et nimis ventosa ( sic ), et nimis periculosa,
licet breve fretum, prospere transnavigare potest? »
Quo audito, sanctus sic profatur: « Cuidam sancto et
electo homini, qui ad nos ante vesperam perveniet,
Omnipotens tranquillitatem quamlibet in tempestate
donabit. »

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.