PL 88, col. 732

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

Et ecce eadem die aliquandiu a fratribus expectata
navis, in qua sanctus inerat Chamnechus, juxta
sancti prophetationem pervenit. Cui sanctus cum
fratribus obviam venit, et ab eo honorifice et hospitaliter
susceptus est. Illi vero nautae, qui cum
Chamnecho inerant, interrogati a fratribus de qualitate
navigationis, sic retulerunt, sicut sanctus Columba
prius de tempestate et tranquillitate pariter
Deo donante, in eodem mari, et hisdem horis mirabili
divisione praedixerat, et tempestatem eminus
visam non sensisse professi sunt.
V.
Alio itidem die sanctus Columba in sua commanens
matrice Ecclesia, repente in hanc subridens
vocem erupit dicens: « Columbanus ad nos transnavigare
incipiens, nunc in undosis charybdis aestibus

valde periclitatur. Abbasque ad coelum in prora
sedens, palmas elevat; turbatum quoque et tam
formidabile pelagus benedicit, quem tamen Dominus
sic terret, non ut navis naufragio, in qua ipse
resedit, undis obruatur, sed potius ad orandum intentius
suscitetur, ut ad nos, Deo propitio, post
transvadatum perveniat periculum. »
VI.
In tempore quoque alio, de Cormacco, viro
utique sancto, qui tribus non minus vicibus Erenum
[ F. eremum] in Oceano laboriose quaesivit, nec tamen
invenit, sanctus Columba, ita prophetizans ait:
« Hodie iterum Cormachus desertum cupiens reperire,
enavigare incipit ab illa regione quae ultra
Modam fluvium sita est, et Cirros dicitur; nec tamen
etiam hac vice, quod quaerit, inveniet; et non ob

aliam ejus culpam, nisi quod alicujus religiosi abbatis
monachum, ipso non permittente, discessorem
secum non recte comitari navigio susceperit. »
VII.
In tempore alio, hoc est, post multos annorum
transcursus, cum esset vir sanctus in Jova insula,
subito dicit ad suum ministratorem: « Cloccam
pulsa, » cujus sonitu fratres incitati, ad ecclesiam,
ipso sancto praesule praeeunte, ocius currunt,
ad quos ibidem flexis genibus infit: « Nunc intente
pro hoc populo et Aldano rege Dominum oremus,
hac enim hora ineunt bellum. » Et post modicum
intervallum egressus oratorium, respiciens in coelum,
inquit: « Nunc barbari in fugam vertuntur; » Aldanoque
quamlibet infelici, tamen concessa est victoria.
Sed et de numero, de exercitu Aldani interfectorum

trecentorum et trium virorum, vir beatus
prophetice narravit.
VIII.
Alio quoque in tempore, ante supra dictum
bellum, Sanctus Aldanum regem interrogat de regni
successore. Illo respondente, nescire quis esset de
tribus filiis regnaturus, Sanctus consequenter hoc
profatur modo: « Nullus ex his tribus erit regnaturus,
nam in bellis cadent ab inimicis trucidandi; sed
nunc si alios juniores habeas, ad me veniant, et
quem ex eis elegerit Dominus regem, subito super
meum irruet gremium. » Quibus accitis secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.