PL 88, col. 736
Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne
suum ministratorem Diormitium conversus, profatus
est, dicens: « Miror quare tardius appropinquat
quaedam de Scotia navis, quae quemdam advehit sapientem
virum, qui in quodam facinore lapsus lacrymosam
gerens poenitudinem mox adveniet. » Post
proinde haud grande intervallum ad Austrum prospiciens
minister velum navis vidit ad portum appropinquantis;
quam cum Sancto adventantem demonstraret:
« Cito surgito, inquiens [ F. inquit]: eamus
proselyto obviam, cujus veram Christus suscepit poenitentiam. »
At vero Fechnaus de navi descendens,
Sancto ad portum pervenienti obvius occurrit cum
fletu, et lamento, ante pedes ejus ingeniculans flexis
genibus, amarissime ingemuit; et coram omnibus
qui ibidem inerant peccantias confitetur suas.
Sanctus cum eo pariter illacrymatus ad eum ait:
« Surge, fili, et consolare, dimissa sunt tua, quae
commisisti, peccamina. Quia sicut scriptum est: Cor
contritum et humiliatum Deus non spernit. » Qui surgens
gaudenter a Sancto susceptus, ad Baitheneum tunc
temporis in campo Longo praepositum commorantem,
post aliquot est emissus dies in pace commigrans.
XVII.
Alio in tempore binos mittens monachos ad
suum alium monachum, nomine Cailtanum, qui eodem
tempore praepositus erat in cella, haec per eosdem
nuntios Sanctus commendat verba: « Cito euntes
ad Cailtanum properate, diciteque illi, ut ad me
sine ulla veniat morula. » Qui verbo Sancti obsecuti,
exeuntes, et ad cellam pervenientes suae legatiunculae
qualitatem Cailtano intimaverunt. Qui eadem
hora nullo demoratus modo, Sancti prosecutus
legatos ad eum in Jova insula commorantem, eorum
itineris comes, celeriter pervenit. Quo viso Sanctus
ad eum taliter locutus, his compellat verbis: « O
Cailtane, bene fecisti ad me obedienter festinando.
Requiesce paulisper, idcirco ad te invitandum misi,
amans amicum, ut hic mecum in vera finias obedientia
vitae cursum tuae; nam ante hujus hebdomadis
finem ad Deum in pace transibis. » Quibus auditis,
gratias agens Deo, Sanctum lacrymans exosculatus
est, et ad hospitium, accepta ab eo benedictione,
pergit; eademque subsecuta nocte infirmatus, juxta
verbum Sancti, in eadem septimana ad Christum Dominum
emigravit.
XVIII.
Quadam Dominica die ultra saepe memoratum
clamatum est fretum; quem audiens Sanctus
clamorem, ad fratres, qui ibidem inerant: « Ite, ait,
celeriter, peregrinosque de longinqua venientes regione,
ad nos ocius adducite. » Qui continuo obsecuti
transfretantes adduxerunt hospites, quos Sanctus
exosculatus consequenter de causa percontatur itineris.
Qui respondentes aiunt: « Ut hoc etiam anno
apud te peregrinemur, venimus. »
Quibus Sanctus hanc dedit responsionem: « Apud
me, ut dicitis, anni unius spatio peregrinari non
poteritis, nisi prius monachicum promiseritis votum.
Quod qui inerant praesentes valde mirati sunt, ad
hospites eadem hora adventantes dici. » Ad quae
Sancti verba senior respondens frater ait: « Hoc in