PL 88, col. 737

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

mente propositum licet in hanc horam usque nullatenus
habuerimus, tamen tuum sequemur consilium,
divinitus, ut credimus, inspiratum. » Quid plura?
Eodem horae momento oratorium cum Sancto ingressi
devote, flexis genibus votum monachile voverunt.
Sanctus tum deinde ad fratres conversus ait:
« Hi duo proselyti, vivam Deo seipsos exhibentes
hostiam, longaque in brevi Christianae tempora
militiae complentes, hoc mox eodem mense ad Christum
Dominum in pace transibunt. » Quibus auditis
ambo fratres gratias Deo agentes, ad hospitium deducti
sunt, interjectisque diebus septem, senior frater
coepit infirmari, et eadem peracta septimana, ad
Dominum emigravit. Similiter et alter post septem

alios dies infirmatus ejusdem in fine hebdomadis ad
Dominum feliciter migravit. Et sic, secundum Sancti
veridicam prophetiam, intra ejusdem mensis terminum
ambo praesentem finierunt vitam.
XIX.
Dum per aliquot dies in insula demoraretur
Scotia vir beatus, alicujus loci terrulam, mari vicinam,
baculo percutiens, ad comites ait: « Mirum
dictu, o filioli, hodie in hac hujus loci terrula quidam
gentilis senex, naturale per totam bonum custodiens
vitam, et baptizabitur, et morietur, et sepelietur. »
Et ecce quasi post unius intervallum horae navicula
ad eumdem supervenit portum, cujus in prora quidam
advectus est decrepitus senex Geone primarius
cohortis, quem bini juvenes de navi sublevantes,
ante beati viri conspectum deponunt. Qui statim

verbo Dei a Sancto per interpretem recepto credens,
ab eodem baptizatus est; et post expleta baptizationis
mysteria, sicut Sanctus prophetizavit, eodem in
loco consequenter obiit, ibidemque socii congesto
lapidum acervo sepeliunt, qui hodieque in hac ora
cernitur maritima, fluviusque ejusdem loci, in quo
idem baptisma acceperat, ex nomine ejus in
hodiernum diem nominatus et ab accolis vocitatus.
XX.
Alio in tempore, Sanctus cum in Scotiensium
paulo superius moraretur memorata regione, casu
Dominica die ad quoddam devenit vicinum monasterium,
quod Scotice Trioît vocitatur. Eadem die
proinde quemdam audiens presbyterum sacrae Eucharistiae
mysteria conficientem, quem ideo fratres,

qui ibidem commanebant ad Missarum elegerant
peragenda solennia, quia valde religiosum aestimabant,
repente hanc formidabilem de ore profert
vocem: « Munda et immunda pariter nunc permisceri
cernuntur, hoc est, munda sacrae oblationis
mysteria per immundum hominem ministrata, qui
in sua interim conscientia aliquod grande occultat
facinus. » Haec qui inerant audientes, tremefacti
nimis obstupuere. Ille vero, de quo dicebantur haec
verba, coram omnibus peccantiam compulsus est
confiteri suam, Christique commilitones, qui in ecclesia
Sanctum circumstantes, occulta cordis audierant
manifestantem, divinam in eo scientiam cum magna
admiratione glorificarunt.
Alio tempore, Sanctus in Jova commanens insula,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.