PL 88, col. 739

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

vocans silenter ad eum ait: « Qui nunc clamitat
ultra fretum ipse est, de quo tibi prius dixeram longaevus
viator; vade, et educ eum ad nos. » Qui celeriter
adductus inter caetera hoc etiam retulit: « Duo,
inquiens, nobiles viri se mutuo vulnerantes mortui
sunt, hoc est, Colmancanus et Romanus. »
Post haec illius verba narratoris, idem Lugbeus
Christi miles Sanctum seorsim coepit interrogare,
dicens: « Quaeso mihi de his talibus narres propheticis
revelationibus, quomodo si per visum tibi, an
auditum, an alio hominibus incognito manifestantur
modo? » Ad haec Sanctus: « De qua nunc, ait, inquiris,
valde subtili re, nullatenus tibi quamlibet aliquam
particulam intimare potero, nisi prius flexis
genibus per nomen excelsi Dei mihi firmiter promittas,

hoc te obscurissimum sacramentum nulli unquam
hominum cunctis diebus vitae meae enarraturum. »
Qui haec audiens, flexit continuo genua, et
prostrato in terram vultu, juxta Sancti praeceptionem
plene omnia promisit. Qua statim perfecta
promissione, Sanctus ad surgentem sic locutus inquit:
« Sunt nonnulli, quamlibet pauci admodum,
quibus divina hoc contulit gratia, ut etiam totius
terrae orbem cum ambitu oceani et coeli uno eodemque
momento, quasi sub uno solis radio, mirabiliter
laxato mentis sinu, clare et manifestissime speculentur. »
Hoc miraculum Sanctus quamvis de aliis electis
dicere videatur, vanam utique fugiens gloriam, de
seipso tamen dixisse, per obliquum licet, nullus dubitare

debet, qui Paulum legit apostolum vas electionis
de talibus narrantem sibi revelatis visionibus;
non enim ita scripsit: Scio me; sed, Scio hominem
raptum usque ad tertium coelum. Quod quamlibet
de alio dicere videretur, nemo tamen dubitat sic de
propria, humilitatem custodientem, enarrare persona.
Quem etiam et noster Columba in spiritualium
visionum narratione secutus est, superius memorata,
quam ab eo supra dictus vir, quem plurimum Sanctus
amabat, magnis precibus praemissis vix potuit
extorquere: sicut ipse coram aliorum personis
Sanctorum post sancti Columbae transitum testatus
est, a quibus haec quae de Sancto supra narravimus
indubitanter didicimus.
XXIV.
Alio in tempore, quidam frater ad Sanctum

eadem scribentem hora veniens dicit ad eum: « Hoc
ferrum, quod in manu habeo, quaeso, benedicas. »
Qui paululum extensa manu sancta, cum calamo
signans, benedixit, ad librum, de quo scribebat
facie conversa. Quo videlicet supradicto fratre cum
ferro benedicto recedente, Sanctus percontatur dicens:
« Quod fratri ferrum benedixi? » Diormicius
pius ejus ministrator: « Pugionem, ait, ad jugulandos
tauros vel boves benedixisti. » Qui e contra respondens
infit: « Ferrum quod benedixi confido in
Domino meo, quod nec homini, nec pecori nocebit. »
Quod Sancti firmissimum eadem hora comprobatum
est verbum. Nam idem frater vallum egressus
monasterii bovem jugulare volens tribus firmis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.