PL 88, col. 743

Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne

XXXII.
Eodem in tempore Conallus episcopus
pene innumerabilibus xeniis beato viro hospitium
praeparavit post condictum supra memoratorum
regum turba prosequente multa, revertenti. Proinde
sancto advenienti viro xenia populi multa in platea
monasterii strata benedicenda adsignantur, quae cum
benedicens aspiceret xenium alicujus opulenti viri,
specialiter demonstrans virum ait: « Cujus est hoc
xenium pro misericordiis pauperum, et ejus largitione
Dei comitatur misericordia. » Itemque aliud
discernit, inter alia multa, xenium, inquiens: « De
hoc ego xenio viri sapientis et avari nullo modo
gustare possum, nisi prius veram de peccato avaritiae
poenitudinem egerit. » Quod verbum cito in
turba divulgatum audiens, accurrit Columbus, filius
Aidi, conscius, et veram Sancto flexis genibus poenitentiam

I.
Alio in tempore, cum vir venerandus in Scothia
apud sanctum Find Barrum episcopum, adhuc juvenis,
Sapientiam sacrae Scripturae addiscens, commaneret,
quadam solemni die vinum ad sacrificale mysterium
casu aliquo minime inveniebatur. De cujus
defectu cum ministros altaris inter se conquirentes
audiret, ad fontem sumpto pergit urceo, ut ad sacrae
eucharistiae ministeria aquam quasi diaconus fontanam
hauriret. Ipse quippe illis in diebus erat in
diaconatus gradu administrans.
Vir itaque beatus aquaticum, quod de latice hausit,
elementum, invocato nomine Jesu Christi,
fideliter benedixit, qui in Cana Galilaeae aquam
convertit in vinum, quo etiam operante miraculo
inferior, hoc est, aquatica natura, in gratiorem, videlicet

vinalem, per manus praedicabilis viri conversa
est speciem. Vir itaque sanctus à fonte reversus,
et ecclesiam intrans talem juxta altare urceum intra
se habentem deponit liquorem, et ad ministros:
« Habetis, ait, vinum quod Dominus Christus ad sua
misit peragenda mysteria. » Quo cognito, sanctus
cum ministris episcopus eximias Deo referunt gratias.
Sanctus vero juvenis hoc non sibimet, sed
sancto Vinniano ascribebat episcopo. Hoc itaque
primum virtutis documentum Christus Dominus per
suum declaravit discipulum, quod in eadem re
initium ponens signorum in Cana Galilaeae operatus
est per semetipsum.
II.
Quaedam erat arbor valde pomosa prope monasterium
Roboris Campi, in australi ejus parte, de

qua cum incolae loci quondam haberent pro nimia
fructus amaritudine querimoniam, quadam die
Sanctus ad eam accessit Autumnali tempore, vidensque
lignum incassum abundos habere fructus, qui
ex eis gustantes plus laederent quam delectarent;
Sanctus elevata manu benedicens, ait: « In nomine
omnipotentis Dei omnis tua amaritudo, o arbor
amara a te recedat, tuaque huc usque amarissima,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.