PL 88, col. 744
Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne
agit, et de caetero avaritiae abrenuntiaturum
se promittit, et largitatem cum morum emendatione
consecuturum. Et jussus a Sancto surgere,
ex illa hora est sanatus de vitio tenacitatis. Erat
enim vir sapiens, sicuti Sancto in ejus revelatum erat
xenio. Ille vero dives, largus Brendenus nomine, de
cujus xenio paulo superius dictum est; audiens et
ipse Sancti verba de se dicta, ingeniculans ad pedes
Sancti precatur, ut pro eo ad Dominum Sanctus
fundat precem, qui ab eo primum pro quibusdam
suis objurgatus peccatis, poenitudinem gerens, de
caetero se emendaturum promisit, et sic uterque de
propriis emendatus et sanatus est vitiis.
Huic primo libro hic imponitur terminus. Nunc
sequens orditur liber de Virtutum miraculis, quae
plerumque etiam prophetalis praescientia comitatur.
INCIPIT LIBER SECUNDUS, DE VIRTUTUM MIRACULIS.
nunc in dulcissima vertantur poma. » Mirum dictu,
dicto citius eodemque momento ejusdem arboris
omnia poma, amissa amaritudine, in miram, secundum
verbum Sancti, versa sunt dulcedinem.
III.
Alio in tempore Sanctus suos misit monachos,
ut de alicujus plebei agellulo virgarum fasciculos ad
hospitium afferrent construendum. Qui cum ad
Sanctum oneraria repleta navi de supra dictis virgularum
materiis, reversi venirent, dicerentque plebeium
causa ejusdem valde dispendii contristatum,
Sanctus consequenter praecipiens dicit: « Ne ergo
scandalizemus virum, ad ipsum a nobis bis terni
deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus
arata ipse seminet in terra. Quibus ad plebeium,
Frindehanum nomine, juxta Sancti jussionem missis,
et coram eo cum tali commendatione adsignatis,
gratanter accipiens, ait: Quomodo post medium
aestivum tempus seges seminata contra hujus terrae
naturam proficicet? » Marita e contra: « Fac, ait,
secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit
quodcunque ab eo postulaverit. » Sed et qui missi
sunt simul hoc addiderunt dicendo: « Sanctus Columba,
qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc
mandatum per nos de tua commendavit segete,
dicens: Homo ille in omnipotentia Dei confidat,
quamvis de mense Junio XII praemissis diebus seminata
in principiis Augusti mensis metetur. » Obsequitur
plebeius arando, et seminando, et messem,
quam supra dicto in tempore contra spem seminavit,
cum omnium admiratione vicinorum in exordio
Augusti mensis maturam juxta Sancti verbum messuit.
IV.
Alio itidem in tempore, cum Sanctus in Jova
commoraretur insula, sedens in monticulo, qui
Latine Munitio Magna dicitur, videt ab aquilone
nubem densam, et pluvialem de meridie serena
obortam. Qua ascendente visa, Sanctus ad quemdam
de suis juxta se monachum sedentem, nomine Silvanum: