PL 88, col. 746
Vita S. Columbae (Adamnanus Hiiensis), J. P. Migne
capsellam, dicens: « Benedictio quae in hac capsellulla
continetur, quando ad Mauginam pervenies
visitandam, in aquae vasculum intinguatur, eademque
benedictionis aqua super ejus infundatur coxam, et
statim invocato Dei nomine coxale conjungetur os,
et densabitur; et sancta virgo plenam recuperabit
salutem. » Et hoc sanctus addidit: « En ego ponam
in hujus capsulae operculo numerum viginti trium
annorum, quibus sacra virgo in hac praesenti post
eamdem salutem victura est vita. »
Quae omnia sic plene expleta sunt, sicuti a Sancto
praedicta. Nam statim ut Lugaidus ad sanctam pervenit
virginem, aqua benedicta, sicut Sanctus commendavit,
perfusa coxa, sine ulla morula condensato
osse, plene sanata est; et in adventu sancti
Columbae cum ingenti gratiarum actione gavisa,
viginti tribus annis, secundum Sancti prophetiam,
post sanitatem in bonis actibus permanens vixit.
VI.
Vir vitae praedicabilis, sicuti nobis ab expertis
traditum est, diversorum languores infirmorum,
invocato Christi nomine illis in diebus sanavit, quibus
ad regum pergens condictum, in dorso caetae
brevi commoratus est tempore. Nam aut sanctae
manus protensione, aut aqua ab eo benedicta, aegroti
plures aspersi, aut etiam fimbriae ejus tactu amphibali,
aut alicujus rei, salis videlicet, vel panis benedictione
accepta, et lymphis intincta, plenam credentes
recuperarunt salutem.
VII.
Alio itidem in tempore, quidam a Sancto petram
salis benedictam accepit, sorori et suae nutrici
profuturam oculorum dolori; quae ophtalmiae laborabat
valde gravi languore, id est, oculorum dolore.
Talem eulogiam eadem soror et nutricia de manu
fratris accipiens, in pariete super lectum suspendit,
casuque post aliquantos contigit dies, ut idem viculus
cum supra dictae domuncula feminae flamma
vastante totus concremaretur. Mirum dictu, illius
parietis particula, ne beati viri in ea deperiret suspensa
benedictio, post totam ambustam domum
stans illaesa permansit; nec ignis ausus est attingere
binales, in quibus talis pendebat salis petra, sudes.
VIII.
Aliud miraculum aestimo non tacendum,
quod aliquando factum est per contrarium elementum.
Multorum namque transcursis annorum circulis
post beati ad Dominum transitum viri, quidam
juvenis de equo lapsus in flumine mersus, et mortuus,
viginti sub aqua diebus permansit. Qui sicuti
sub ascella cadens, libros in pellicio reconditos sacculo
habebat; ita etiam post supra memoratum dierum
numerum est repertus sacculum cum libris inter
brachium et latus continens. Cujus et ad aridam reportato
cadavere, et aperto sacculo, folium sancti
Columbae sanctis scriptum digitulis, inter aliorum
folia librorum non tantum corrupta, sed et putrefacta,
inventum est nullo modo corruptum, ac si in
scrinio esset reconditum.
IX.
Alio namque tempore, cum Sanctus in sua versaretur
peregrinatione, infans ei per parentes ad
baptizandum offertur iter agenti. Et quia in vicinis