PL 88, col. 945

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

et ipsa est, quae diligentes servos ad proprium ducit
Dominum. Ergo vacivus vester auditus sequatur
meum eloquium. Et intellige, tu homo, cujus admonemus
intuitum, quia te per hanc scripturam admonet
Deus; ut modo dum adhuc vivis, et tibi emendare
vacat, curras quantum potes! ne jam cum accersitus
per mortem fueris, nullam Deo in die judicii,
vel in poena aeterna excusationem afferas, quod
nullus te de emendatione quoad vixisti convenerit:
et cum ulterius tibi jam succurrere non potueris, in
aeternum te incipiat sine remedio poenitere. Ergo
amodo quae audis observa, antequam de hac exeas
saeculi luce, quia si hinc exieris, non huc reverteris,
nisi in resurrectione: de resurrectione, si hic modo
bene egeris ad aeternam cum sanctis gloriam deputaberis.

Si autem hanc scripturam, quam tibi lecturus
sum, non adimpleveris, in aeternum ignem gehennae
Propheta dicit: Aperiam in parabolis os meum [(Psal. LXXVII)]
.
Et dicit iterum: Factus sum illis in
parabolam [(Ibid LXVIII)]
. De utero matris Evae terrae
nati, et de patre Adam in excessibus concupiscentiae
generati, in saeculi hujus descendimus viam; et
peregrinae vitae temporale jugum suscipientes, perambulamus
iter viae hujus, per ignorantiam bonorum
actuum, et incertum mortis experimentum.

Multum enim nobis negligentiae viaticum peccatorum
saeculi peregrinatio carricaverat: et humeris nostris
lassatis de ponderosis sarcinis, vicinam sibi mortem
jam lapsus laboris sudor invenerat; et aestuosa
sitis in interitum anhelabat. Subito a dextra orientis
conspicimus non speratum fontem aquae vivae: et
festinantibus nobis ad eam divina exinde vox magis
nobis in obviam venit, clamans ad nos et dicens: Qui sititis, venite ad aquam
[(Isai. LV)]
. Et cum vidisset
nos venientes oneratos sarcinis gravibus, repetivit
dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et
onerati estis, et ego vos reficiam [(Matth. XI)]
. Nos
vero audientes hanc piam vocem, projectis in terra
sarcinis nostris, arguenti nos siti avidi ad fontem
prosternimus; bibentesque diu surgimus renovati.

Et post resurrectionem stetimus stupidi nimio gaudio,
disputatione intuentes jugum viae tam sancti
laboris, vel sarcinas nostras, quae nos suo pondere
usque ad mortem per ignorantiam fatigaverant.
Dum haec intuentes diu consideramus, iterum audimus
vocem de fonte, qui nos recreaverat, dicentem: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia
mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem
animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus
meum leve
[(Matth. XI)]
. Nos audientes haec, dicamus
jam invicem nobis: non revertamur post recreationem
tanti fontis, et Domini invitantis nos voce, ad
sarcinas peccatorum, quas projecimus; hoc est,
quae abrenuntiamus euntes ad fontem baptismi:
quae sarcinae peccatorum nos ante per ignorantiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.