PL 88, col. 959
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
libeat exsultare: cum in duplici fulgore coeli terraeque
diviniter radiantis, in ipso candore terreni luminis
ornata auro vel gemmis Jerusalem civitas diversarum
margaritarum rutilatione coruscet. Cujus
muri vel portae, plateae, vel vici canorae vocis suavi
modulamine personant Alleluia. In qua exsultatione
sancti in imagine coelesti fulgentes, gaudebunt se
de perditione saeculi liberatos, has divitias coelestes a
Deo in perpetuum meruisse. Unde quo tramite ad
talia perveniendum sit, ad textum superioris paginae
recitamus.
CAPUT IV.
INTERROGATIO DISCIPULI CONSEQUENTER.
Quae sunt ferramenta spiritalia, cum quibus operari
possumus artem divinam?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Quae? fides, spes, charitas, pax, gaudium, mansuetudo,
humilitas, obedientia, taciturnitas; prae
omnibus castitas corporum, conscientia simplex,
abstinentia, puritas, simplicitas, benignitas, bonitas,
misericordia; prae omnibus pietas, temperantia,
vigilantia, sobrietas, justitia, aequitas, veritas, dilectio,
mensura, modus, et perseverantia usque in
finem.
CAPUT V.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quae est materies vel causa malorum, quae in fornace
timoris Dei excoqui debet? Vel quae est aerugo, vel
sordidatio vitiorum, quam de nobis decet lima justitiae
mundare?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cavenda nobis vitia haec sunt: Primo superbia,
deinde inobedientia, multiloquium, falsitas, avaritia,
cupiditas, zelus, invidia, iniquitas, odium, inimicitia,
ira, rixa, contentio, fornicatio, ebrietas, voracitas,
murmuratio, impietas, injustitia, pigritia, furtum,
detractio, scurrilitas, levitas, immunditia, vaniloquium,
risus multus, vel excessus; subsannatio,
concupiscentia, dolus, ambitio, vacatio. Haec omnia
non sunt a Deo, sed opera sunt diaboli: quae in die
judicii a Deo meritum suum, perpetui ignis gehennam,
merentur.
CAPUT VI.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quae est officina divinae artis, vel operatio spiritalium
ferramentorum?
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Officina vero monasterium est; in qua ferramenta
cordis in corporis clausura reposita opus divinae
artis diligenti custodia perseverando operari potest.
CAPUT VII.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De obedientia discipuli, qualis debeat esse.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Primus humilitatis gradus est obedientia sine
mora. Sed haec forma paucis convenit, et perfectis;
his, qui nihil sibi a Christo charius aliquid aestimantes
propter servitium sanctum quod professi
sunt, vel propter metum gehennae, vel divitias vitae