PL 88, col. 964

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

transgrediar murum [(Psal. XVII)]
. Si vero eloquio iracundo,
aut pravo, aut vano, negligentia os armaverit,
mox clauso ore et signato crucis sigillo in
corde sibi loquatur, dicens cum Propheta: Dixi
custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam: obmutui, et humiliatus sum
nimis, et silui a bonis. His ostendit Propheta, si a
bonis eloquiis propter taciturnitatem debet interdum
taceri, quanto magis a malis verbis propter
peccati poenam debet cessari? Ergo quamvis de
bonis et sanctis, et aedificationum eloquiis perfectis
discipulis propter taciturnitatis gravitatem rara loquendi
concedatur licentia, tamen ab aliis verbis
non interrogati fratres tandiu in taciturnitate silescant,
quandiu taciti frena oris eorum abbatis

interrogatione laxentur. Ideoque taciturnitas debet
magnopere a fratribus custodiri: Quia in multiloquio
non effugitur peccatum [(Prov. X)]
. Et ideo, mors et vita in manibus linguae
[(Ibid. X)]
. Nam loqui
et docere magistrum condecet, tacere et audire discipulo
convenit.
CAPUT IX.
INTERROGATIO DISCIPULI.
Quo ordine tacentes fratres aliquas interrogationes
faciant abbati.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Cum de malis tanquam de bonis eloquiis freno
taciturnitatis constringuntur discipuli, et licentiae
eorum aditus praesentis magistri custodia observantur;

cum necessariae utilitati eorum aliquae interrogationes
advenerint adhuc clauso ore et signato
tacitae gravitatis sigillo, stantes ante majorem inclinato
humilitatis capite, clausum in silentio os clave
benedictionis aperiant. Quod si semel dictae benedictioni
ad postulandum eloquium adhuc non respondeat
magistri permissio, iterato humiliationis
capite, et benedictione sola iterum repetita, denuo
ab abbate postuletur licentia. Quod si nec sic ab eo
responsum fuerit, curvato item in humilitate discipulo,
jam ipse frater se tunc demum removeat; ne
aut nimius ei appareat, aut improbus, et suo operi
redditus adhuc gerat personam tacentis; ut in ipsa
humilitate taciturnitatis existimet semetipsum ideo
indignum judicatum ad loquendum abbatis judicio;

aut forte ad probationem inveniendae humilitatis,
putet sibi discipulus taciturnitatis ideo fuisse non
apertam clausuram. Ideo enim ipsam solam benedictionem
denuo diximus repetere; ut cum sola est,
et sine alio eloquio, tamen reservata diu taciturnitas
conservetur: cum denuo repetitur, et post ipsam
mox a nolente disceditur, adhuc conservari probata
humilitas sentiatur. Non ideo repetitio discipuli reoffertur
magistro, ut non solum propter spiritalem
probationem ad inveniendam humilitatem discipuli,
dici possit tacere magister; sed ne et corporaliter
per cogitatum animo occupatus, vultus ejus aliis cogitationibus
obstupescens, vocem precantis discipuli
surdis auribus praetermittat; et ne ipsum magistrum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.