PL 88, col. 965

Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne

per nimiam et importunam humilitatem in irae cogat
vitium declinare; et importuna humilitas in impedimento
scandali deputetur. Ideo enim diximus post
secundam suggestam benedictionem nolenti majori
tertiam jam non repetere debere, sed mox discipulum
exinde debere discedere, et cum ipsa taciturnitate
opus laboris, quod faciebat, debere perficere.
Haec interrogatio benedictionis, quae vix sola taciturnitate
laxatur, cum inclinatione humiliati capitis a
discipulis praebeatur; id est, in omni loco, per omnem
horam; hoc est, in monasterio, in agro, in via,
in horto, vel in quovis loco: ut nunquam desit menti
nostrae memoria Dei, propter quem aguntur haec
omnia; ut cum forte aliquis ignarus, talem fratrem
interrogaverit, dicens: quare tacitus et tristis es, et

inclinato ambulas vultu? respondeat ei: quia fugio
peccatum, et timeo Deum: et ut custodiam me ab
omni quod odit Deus, ideo sum mihi sollicitus semper.
Ad mensam vero sedentes, si interrogationes
suas abbati voluerint intimare, ante benedictionem
dictam cultelli aut cochlearii, aut panis percussura
indicium sit magistro discipuli postulantis eloquium.
Haec omnia animae pro Deo necessaria: ideo substantiam
taciturnitatis constituimus clausura servari;
ut ab oblivione quis non decipiatur tam facile,
et praeceps sit semper in lingua. Nam cum per clausuram
oris taciturnitas continetur, diu tractetur, vel
purgetur in corde, quod possit mundum et sine peccato
de ore proferri, dicente Apostolo: Omne verbum

vanum de ore vestro non procedat, sed si quid est
ad aedificationem [(Ephes. IV)]
. Et item dicit Scriptura: Sapiens paucis innotescit verbis.
Et maxime timere
ideo, et omni hora nos a multiloquio custodire debemus:
quia non potest fieri, ut inter multa verba
aliquanta non exeant cum peccato, secundum Scripturam
dicentem: In multiloquio non effugitur peccatum [(Prov. X)]
.
Unde et Propheta tradens nobis
formam ostendit se de his esse sollicitum, et tam
a malis quam a bonis eloquiis debere tacere,
dicens: Dixit, custodiam vias meas, ut non peccem in
lingua mea. Posui ori meo custodiam; obmutui et tacui
etiam a bonis [(Psal. XXXVIII)]
. Hoc est, ostenditur
perfecto discipulo, tam de malis quam de bonis eloquiis
debere tacere. Quia etsi loquenda sunt bona

eloquia non discipulis, sed magistro debetur doctrina.
Nam et sicut dicit Scriptura: Vita et mors in manibus
linguae [(Prov. XIV)]
. Diligenter ergo et juste debet
ipsa amplius refrenari. Haec enim tanta taciturnitatis
districtae custodia perfectis et puris corde, et
mundis a peccato, timentibus perpetua gehennae
incendia, et quaerentibus vitae aeternae divitias immortales,
merito praecipitur observanda. Ideoque
praesente abbate non loquantur, nisi interrogati
discipuli: absente vero abbate, si de verbo Dei,
sibi tamen lente et humiliter, non clamosa voce loquentur:
Quia omnis lenta locutio ab humilitate
descendit. Si vero de inanibus aut de saecularibus,
vel quibusvis verbis quae ad Deum non pertinent,
inchoaverint discipuli loqui, mox a praepositis suis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.