PL 88, col. 966
Regula Magistri (Auctor incertus), J. P. Migne
eis imperetur silentium. Psalmos vero vel scripturas,
extra illas horas tres, in quibus quotidie
sine labore tangit legi; et sic laborantes fratres recensere
sibi ex animo permittantur. Hanc vero tantam
taciturnitatis clausuram superius praesente
abbate de perfectis apud Deum taxavimus; his quibus
nunquam de Deo oblivio subripit, et vitia oris
quaerunt diligenter cavere, et ex toto mundi, veluti
angeli, et a bonis et a malis eloquiis quaerunt
tacere pro Domino. Sed quia diversitas concessae
gratiae secundum mensuram fidei, maxime in negligentibus
poterit minorari, tepidis et imperfectis, et
minus in sollicitis hoc relaxamus, ut de saecularibus
inquirendis, duntaxat sine peccato aliquid quae ad
aedificationem spiritalem non pertinent, nisi petita
benedictione fuerit magis concessa permissio, loquendi
licentia non sumatur. De aliquo vero spiritali
interrogando sermone, post benedictionem petitam,
mox loqui debere discipulum. Scurrilitates vero, vel
verba otiosa, et risum moventia aeterna clausura
damnamus; et ad talia eloquia discipulum non aperire
os permittimus.
CAPUT X.
INTERROGATIO DISCIPULI.
De humilitate fratrum qualis debeat esse, vel quibus
modis acquiratur, vel quomodo acquisita servatur.
RESPONDET DOMINUS PER MAGISTRUM.
Clamat nobis Scriptura divina, fratres, dicens: Omnis qui se exaltat, humiliabitur, et omnis qui se
humiliat exaltabitur
[(Luc. XIV)]
. Cum haec ergo dicit,
ostendit nobis omnem exaltationem genus esse
superbiae. Quod se cavere Propheta indicat, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati
sunt oculi mei
[(Psal. CXXX)]
. Et item repetit: Neque
ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
Sed quid? Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi
animam meam, sicut ablactatus est super matre sua,
ita retributio in animam meam. Unde, fratres, si summae
humilitatis volumus culmen attingere, et ad
exaltationem illam coelestem, ad quam per praesentis
vitae humilitatem ascenditur, volumus velociter
pervenire; actibus nostris ascendentibus scala illa
erigenda est, quae erecta in coelum in somnio Jacob
apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes
angeli monstrabantur. Non aliud sine dubio descensus
ille et ascensus a nobis intelligitur, nisi exaltationem
descendere et ascendere humilitatem ostendit.
Scala vero ipsa erecta, nostra est vita in
saeculo; quae humiliato corde et capite suo in praesenti
hoc tempore exaltatum a Domino mortis exitum
erigat ad coelum: latera enim ejus scalae certissime
credimus nostrum esse corpus. In qua latera
diversos gradus humilitatis vel disciplinae evocatio
divina ascendendos inseruit.
Primum itaque humilitatis gradum in scala coeli
ascendit discipulus, si timorem Dei sibi ante oculos
semper ponens oblivionem omni hora fugiat, semper
sit memor omnium quae praecepit Deus: ut
quomodo et gehenna contemnentes Deum de peccatis