PL 89, col. 1059

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

Intendamus ergo ad hoc animum, quantum possumus,
quia non possumus quantum debemus, et
nostra vita amarescat in poenitentia, ne ultio divina,

Clamat nobis divina Scriptura, dicens: Omnis
qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. [(Luc. XIV, 11)]
.
Quantum enim humilior fueris,
tantum te sequitur gloriae altitudo [(Prov. XXIX, 23)] :
et quia Superbis Deus resistit, humilibus autem dat
gratiam [(Jac. IV, 6)]
; omnisque arrogans immundus
est coram Domino [(Prov. XVI, 5)] . Nam quemcunque
superbum videris, filium diaboli esse non dubites;

et quemcunque humilem prospexeris, Dei filium esse
credere debes. De multis enim pauca perstringimus,
ut omnes homines ad amorem humilitatis provocemus,
et detestabilem inimicamque Dei superbiam
ab eis retrahamus; nam dum omne genus humanum
humilitatem habere convenit, nimis iniquum pessimumque
ac detestabile est ut qui servitio Dei peculiarius
se junxerunt, humilitatem derelinquant, et
superbiae diabolicae se socient. Christus in humilitate,
diabolus in superbia sedet.
Idcirco necesse est ut qui, suadente diabolo, usque
nunc superbus atque elatus, et vultu rigidus
vixit, Deo auxiliante, per humilitatem atque charitatem,
aut obedientiam, seu per reliqua bona Dei
praecepta, resurgat, quia multum melius est per humilitatem

cum Christo in regna coelestia regnare
quam cum diabolo per superbiam in infernum demergere.
CAPUT II.-- De ordine congregationis canonicorum.
Ordines suos canonici ita conservent, ut ordinati
sunt in gradibus suis, secundum legitimam institutionem
Romanae Ecclesiae, in omnibus omnino locis,
id est, in Ecclesia, vel ubicunque simul se conjunxerint,
et ratio praestat; exceptis his quos episcopus
in altiore gradu constituerit, aut degradaverit,
certis de causis, reliqui omnes, ut diximus, ita
ut ordinati sunt, ordines suos custodiant.
Juniores igitur priores suos honorent, priores
minores suos in Deum diligant. In ipsorum autem
appellatione nominum nulli liceat alium puro nomine

appellare, sed, secundum constitutionem sanctae
sedis apostolicae, vocet eum nomen suum, prius
addito et ministerii sui gradu, qualiscunque fuerit.
Ubicunque se obviaverit clerus, junior inclinetur, et
a priore benedictionem petat; et si sedentem invenerit,
transeunte majore minor surgat, et det ei locum
sedendi, nec praesumat junior consedere nisi ei
praecipiat senior suus; ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes
[(Rom. XII)]
. Pueri parvi
et adolescentes, in oratorio, aut ad missas, cum disciplina

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.