PL 89, col. 1060

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

quae nunc mitis est et exspectat, post saeviat ad vindictam.
INCIPIT REGULA.
CAPUT PRIMUM.-- De humilitate.

suos ordines custodiant, et ubicunque fuerint,
custodiam habeant et disciplinam.
CAPUT III.-- De eo quod in congregandis canonicis modus discretionis tenendus sit.
Cavendum summopere praepositis et praelatis
Ecclesiae est ut in Ecclesiis sibi commissis non plures
admittant clericos quam ratio sinit, et facultas
Ecclesiae suppetit; ne si plures indiscrete aggregaverint,
nec ipsos gubernare, nec ut oportet valeant

adminiculari. Sunt namque nonnulli vanam gloriam
ab hominibus captantes, qui innumerosam cleri
congregationem volunt habere, cui nec animae, nec
corporis curant solatia exhibere. Hi namque qualiter
aggregati, dum a praelatis stipendia necessaria
non accipiunt, neque canonicum servant ordinem,
nec divinis officiis insistunt, claustra societatemque
caeterorum relinquentes, efficiuntur vagi et
lascivi, gulae et ebrietati, et caeteris suis voluptatibus
dediti, quidquid sibi inhibitum est, licitum
faciunt.
Proinde praepositis solerter providendum est ut
in hoc negotio modum discretionis teneant, scilicet,
ut nec plus quam oportet, et possibilitas Ecclesiae
suppetit, in congregatione admittant; nec eos, quos

rationabiliter gubernare possunt, causa avaritiae abjiciant.
CAPUT IV.-- De eo quod non debent clerici in congregatione canonica constituti stipendia superflua accipere, aut exigere, sed necessaria.
Sanctorum Patrum sententiae docent clericos
non divitiarum sectatores esse, nec res Ecclesiarum
inofficiose accipere debere. Inde dicit Prosper:
« Qui Ecclesiae serviunt, et ea quibus opus non
habent, aut libenter accipiunt, aut exigunt, nimis
carnaliter sapiunt; indignum quippe est, si fidelis
et operosa devotio clericorum propter stipendium
saeculare praemia sempiterna contemnat. » Ut quid
accipit unde rationem reddat? Ut quid peccatis
alienis sua multiplicat? Unde necesse imo utile est

clericis in ecclesiasticis sumptibus accipiendis suum
vitare periculum. Proinde tam de suis quam de Ecclesiae
facultatibus non plus accipiant aut exigant
quam oportet; id accipient: cibum, potum, atque
vestimentum, et his contenti sint; ne, plus accipientes,
pauperes gravare videantur. « Sine
grandi peccato non accipiunt, unde pauper victurus
erat. »
Hi vero qui nec suis rebus abundant, nec Ecclesiae
habent possessiones, et magnam utilitatem Ecclesiae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.