PL 89, col. 1061

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

conferunt, accipient in canonica congregatione
victum et vestimentum, et eleemosynarum
partes, quia de talibus in libro Prosperi dicitur:
« Clerici quos voluntas aut nativitas pauperes fecit,
in congregatione viventes, necessaria vitae accipient,
quia ad ea accipienda non eos habendi ducit
cupiditas, sed cogit vivendi necessitas. » Porro
si tales fuerint, qui nec suas, nec Ecclesiae velint
habere possessiones, horum necessitatibus providentissima
gubernatione de facultatibus Ecclesiae
debent subvenire praelati, attendentes illud Prosperi:
« Quod habet, inquit, de facultatibus Ecclesiae,
cum omnibus nihil habentibus commune habeat. »
Sed et illorum curam gerere debent, quos
aut infirmitas, aut senectus aggravat, quos etiam

constat olim in utilitatibus Ecclesiae desudasse.
CAPUT V.-- De his qui in congregatione sibi commissa, solummodo ex familia Ecclesiae clericos aggregant.
Sunt nonnulli qui tantum ex familia ecclesiastica
clericos in sibi commissis congregant Ecclesiis; et
hoc ideo facere videntur, ut si quando eis aliquid
incommodum fecerint, aut stipendia opportuna subtraxerint,
nihil querimoniae contra se objicere praesumant,
timentes, scilicet, ne aut severissimis verberibus
afficiantur, aut humanae servituti denuo
crudeliter addicantur.
Hoc autem non ideo dicitur, ut ex familia Ecclesiae
probabiles vitae in congregatione, non sint admittendi,
praesertim cum apud Deum non sit personarum

acceptio, sed potius, ut propter quam intulimus occasionem,
nullus praelatorum, seclusis nobilibus,
viles tantum in sua congregatione admittant personas.
CAPUT VI.-- Qui clerici in congregatione canonica constituti, ecclesiastica accipere debeant stipendia.
Quia sanctorum Patrum supra notatae sententiae
docent clericos non divitiarum sectatores esse, nec
res Ecclesiarum inofficiose accipere debere, non abs
re putavimus nonnulla capitula libri Prosperi ad
medium exempli causa deducere, in quibus ita legitur:
« Qui Ecclesiae serviunt; et ea quibus opus
non habent, aut libenter accipiunt, aut exigunt, nimis
carnaliter sapiunt. » Item ibi: « Satis quippe
indignum est si fidelis et operosa devotio clericorum
propter stipendium saeculare praemia sempiterna contemnat. »
Item ibi: « Si propter hoc non vult sua

quisque relinquere, ut habeat unde vivat, ut quid
accipit unde rationem reddat? »
CAPUT VII.-- De eo quod in congregatione canonica aequaliter cibus et potus accipiatur.
Solet in plerisque canonicorum congregationibus
irrationabiliter atque indiscrete fieri ut nonnulli clerici,
qui et divitiis affluant, et aut parum aut nihil
utilitatis Ecclesiae conferunt, majorem caeteris divinum
strenue peragentibus officium annonam accipiunt,
cum hoc ita fieri debere nunquam nec in
auctoritate Scripturarum, nec in traditionibus sanctorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.