PL 89, col. 1063
Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P
semper ducat vitam. Et quia persuadere non possumus
ut vinum non bibant, vel hoc consentiamus
ut saltem in illis ebrietas non dominetur, quia omnes
ebriosos Apostolus a regno Dei extraneos esse
denuntiat, nisi per dignam poenitentiam emendaverint.
Habeant itaque canonici hortos olerum, unde
cum caeteris additamentis aliquod pulmentum quotidie
sibi vicissim ministrent.
CAPUT IX.-- De septimanariis coquinae.
Clerici canonici sic sibi invicem servient, ut nullus
excusetur a coquinae officio, nisi aegritudine, aut causa
gravis utilitatis praeoccupatus fuerit, quia exinde
major merces et charitas acquiritur. Imbecillibus
autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc
faciant, sed habeant omnes solatia secundum modum
congregationis, aut positionem loci.
Archidiaconus, aut praepositus, vel cellarius, et
qui in majoribus utilitatibus occupati sunt, isti excusentur
a coquina. Caeteri autem sibi sub charitate
invicem servient. Egressurus de septimana sabbato
munditias vasorum faciat, et vasa ministerii sui, quae
ad ministrandum accepit, sana et munda cellario
reconsignet; et si aliquid ex illis minuatum fuerit,
ad capitulum die Sabbati veniam petat, et vasa, vel
quod minuatum est, in loco restituat.
CAPUT X.-- De archidiacono, vel praeposito.
Oportet enim eos esse prudentes sicut serpentes,
et simplices sicut columbae, id est, ut sint sapientes
in bonum, et simplices in malum; et docti in Evangelica
praecepta, et sanctorum Patrum instituta canonum,
ut possint docere clerum in lege divina, et
sic se conforment clero, ut non tantum verbis capacibus,
sed etiam exemplis simplicioribus divina praecepta
demonstrent, quia Apostoli debent semper
servare formam, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa [(I Tim. IV)]
,
immiscens temporibus tempora,
terroribus blandimenta. Indisciplinatos et inquietos
debent durius arguere, obedientes autem et mites et
patientes, ut in melius proficiant, observare; negligentes,
et contemnentes, et superbos, increpent et
corripiant. Neque dissimulent peccata delinquentium,
sed mox ut coeperint oriri, radicitus ut praevalent,
amputent, memores periculi Heli sacerdotis de
filiis suis [(I Reg. II)] . Honestiores quidem atque intelligibiles
prima et secunda admonitione corripiant;
improbos ac duros corde, ac superbos, vel inobedientes,
verbere et castigatione in ipso initio peccati
coerceant, scientes scriptum: Stultus verbis non corrigitur [(Prov. XVIII, 2)]
.
Et iterum: Percute filium
tuum virga, et liberabis animam ejus a morte.
Et quidquid per se juste et rationabiliter secundum
canonicam institutionem non potuerint definire,
episcopo patefaciant, et ipse secundum Dei voluntatem
quod castigandum est castiget, et quod corrigendum
est corrigat. Qui archidiaconus, vel primiciarius,