PL 89, col. 1064
Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P
in omnibus omnino actibus vel operibus suis,
sint Deo et episcopo fideles et obedientes; et non
sint superbi neque rebelles, vel contemptores, sed
casti, et sobrii, patientes, benigni, et misericordes;
diligant clerum, oderint vitia, et non permittant ea
nutriri, sed prudentes amputare festinent. Caveant
ne dum allis praedicaverint, ipsi reprobi efficiantur.
Qui archidiaconus, vel praepositus, si reperti
fuerint, quod absit, superbi aut elati, aut contradictores
vel contemptores canonicae institutionis, secundum
Domini praeceptum admoneantur semel et
iterum, et si non emendaverint, ab episcopo secundum
modum culpae judicentur. Quod si neque sic
correxerint, de ordinibus suis ejiciantur, et alii qui
digni sunt, et voluntatem Dei, vel episcopi sui, secundum
divinum praeceptum impleverint, in locis
illorum subrogentur.
CAPUT XI.-- De cellario.
Cellarius vero debet esse timens Deum, sobrius,
non vinolentus, non contentiosus, non iracundus,
sed modestus, moribus cautus, et fidelis, non superbus,
non tardus, non prodigus, non superfluus
dissipator sine ordine, non remissus, et quidquid
acceperit sub cura sua ad opus clericorum, custodiat,
ne ministri ibidem deputati annonam fratrum aut
furtim subripiendo, aut aliquolibet modo negligenter
vivendo dissipent. Hi vero famuli eligantur de fidelissima
Ecclesiae familia, et his officiis diligenter erudiantur,
ut scilicet et arte pistoria, et fidei puritate,
necessitatibus fratrum opportunissime valeant suffragari.
Eadem quoque forma de coccis servanda est.
CAPUT XII.-- De portario.
Portarius unus cum suo juniore annum aut amplius,
si episcopo, vel ei qui sub eo est, placuerit,
portas claustrae, vel ostia, custodiat. Qui portarius
sit frater probabilis vitae, sobrius, patiens, et sapiens,
qui sciat responsum accipere et reddere: cui officium
sit portam canonicorum cum summa obedientia et
humilitate competenti tempore claudere, ac reserare,
ut nulli per eam nisi per licentiam aditus pateat intrandi
aut exeundi. Cui etiam observandum est ne
eis quibus cura est plus otiis vacare quam divinis obsequiis
incubare foras evagandi locum praebeat, et
eorum nugarum (quod nefas est) particeps fiat.
Debet praeterea advenientes quoque cum charitate
suscipere, et priori adventum eorum causamque
nuntiare. Expleto namque vespertino et completorio
officio, obseratisque portis, claves earum idem portarius
ei qui vicem praelati tenet ferat, ut nulli horis
incompetentibus intrandi aut exeundi maneat facultas.
Si vero inobediens aut protervus idem repertus
fuerit portarius, sicut alii ministri negligentes judicetur.
CAPUT XIII.-- De eo quod diligenter munienda sunt claustra canonicorum, in quibus dormiunt canonici.