PL 89, col. 1066
Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P
latus, caute tamen et curiose, ut infirmis mentibus
non vertatur in nauseam; et semper quod projicitur
pede conculcetur, ut cum ad orationem curvantur,
vestimenta eorum non sordidentur; et infra ecclesiam,
et in omni conventu, seu et in portico, hoc
observandum est, ut quod spuitur semper pedibus
conculcetur.
CAPUT XV.-- De officiis divinis in noctibus.
Hyemis vero temporibus, id est a Kalendis Novembris,
usque in Pascha, juxta considerationem
rationis, octava hora noctis surgendum est, ut modice
amplius de media nocte pausentur, et jam digesti
ad vigilias surgant. Post finitas nocturnas dicant
versum: Exsultabunt sancti in gloria [(Psal.
CXLIX, 5)]
, aut, Exsultent justi in conspectu Dei (Psal.
LXVII, 4). Deinde Kyrie eleison, et Orationem Dominicam;
et faciant intervallum, excepto diebus Dominicis
et festivitatibus sanctorum, juxta considerationem
episcopi, vel qui sub eo est, id est, ut quadraginta
aut quinquaginta psalmos possint cantare, secundum
quod visum fuerit, et hora permiserit; et
qui psalterii vel lectionum aliquid indigent, meditationi
inserantur.
Et non praesumat aliquis in ipso intervallo dormire
(nisi quem infirmitas cogat, et hoc per commeatum
fiat), et qui aliter fecerit excommunicetur. Reliqui
omnes ordinem vigiliarum teneant usque ad matutinas
dictas. Et in ipso intervallo summum silentium
fiat tam in voce quam in actu, vel incessu seu sono
alicujus rei, ut liceat unicuique absque alterius inquietudine
peccata sua cum gemitu et suspirio et
lacrymis Domino confiteri, et veniam vel remissionem
pro ipsis ab omnipotente Domino orando et
petendo postulare.
CAPUT XVI.-- De vigiliarum antiquitate.
Antiqua est vigiliarum devotio, familiare bonum
omnibus sanctis. Isaias dicit: De nocte vigilat spiritus
meus ad te, Deus [(Isai. XXVI)]
. Item David: Media
nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae
tuae [(Psal. CXVIII)]
. Hoc namque tempore vastator
angelus transiens primogenita Aegyptiorum percussit;
unde et nos vigilare oportet, ne periculis Aegyptiorum
admisceamur. Iisdem etiam horis venturum
se esse in Evangelio Salvator asserit, unde ad vigilandum
auditores suos exsuscitans, dicit: Beati servi
illi quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes [(Matth. XXIV)]
.
Et si vespertina hora, inquit, venerit,
et si media nocte, et si galli cantu, et invenerit eos vigilantes,
beati sunt quidem servi illi. Itaque et vos
estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis
venturus est [(Luc. XII)]
. Siquidem nec verbis solum
docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo. Nam
testatur Evangelium, quia erat Jesus pernoctans in
oratione Dei [(Luc. VI)]
. Paulus quoque et Silas in custodia
publica, circa medium noctis orantes, hymnum
audientibus cunctis vincti dixisse memorantur (Act.