PL 89, col. 1068

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

caeteris respondentibus; subjungentes Gloria Patri,
etc. Et postea, Kyrie eleison, et Oratio Dominica.
Deinde: Et ne nos inducas in tentationem, etc., Et
veniat super nos, etc. Respice in servos tuos [(Psal.
LXXXIX)]
, pariter usque in finem psalmi, subjungentes Gloria.
Deinde prior dicit: Dirigere, et sanctificare,
et custodire digneris, Domine Jesu Christe Fili Dei
vivi, hodie corda et corpora nostra, et sensus nostros,
in via, et in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum;
et pedes nostros dirige in viam pacis, in viam
salutis, in viam justitiae tuae, ut hic et in perpetuum,
te adjuvante, salvi esse mereamur, qui cum Patre et
Spiritu sancto vivis et regnas Deus per infinita saecula
saeculorum. Amen. Deinde, Adjutorium nostrum, etc.
Respondent alii: In nomine Domini, qui fecit coelum

et terram. Post haec, qui culpabilis est, postulet veniam,
et secundum modum culpae judicium recipiat.
Quisquis vero veniam postulat pro culpa, quantum
plus se humiliat, et se culpabilem asserit, tantum
misericorditer ac levius a priore judicetur; necesse
est enim ut omnes nostrae negligentiae, id est cogitationum,
linguae, vel operis, in praesenti vita per
veram confessionem et humilitatem semper judicentur,
et non post mortem reos nos faciant.
CAPUT XIX.-- De opere manuum quotidiano.
Surgentes a capitulo vadant aut simul aut separatim
ad opus sibi injunctum, ut ratio praestat, custodientes
silentium, decantent psalmos suos aut bini
aut singuli, juxta quod congruum est, nihil aliud
loquentes, nisi forte de ipsa arte necesse fuerit dicere

caute. Et quando incoeperint opus suum, dicant: Benedictus es, Domine Deus, qui adjuvisti me et consolatus
es me. Amen. Misereatur nostri omnipotens
Deus. Amen.
Et quando opera communia non est
necesse facere, unusquisque quod opus habet, faciat,
quia otiositas inimica est animae.
CAPUT XX.-- De horis diei.
Horam tertiam, et sextam, et nonam, Daniel et
tres pueri supplicationibus Domini devoverunt. Scilicet
ut ab eo ortu diei in tempus supplicationis tres
horae porrectae, Trinitatis nobis reverentiam declararent.
In hora tertia Spiritus sanctus descendit
super apostolos. In sexta hora Christus passus est.
In nona hora emisit spiritum.
CAPUT XXI.-- De hora vespertina.

Vespertinum diurni finis officium sequitur et
diurnae lucis occasus, cujus ex Veteri Testamento
solemnis est celebratio. Testis est David, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.
Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum [(Psal. CXL)]
.
In Novo Testamento, eodem tempore
Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis
mysterium corporis et sanguinis sui tradidit. His
temporibus in honore ac memoria tantorum sacramentorum
adesse nos decet Dei conspectibus, et
personare in ejus cultibus et laudibus.
CAPUT XXII.-- De completis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.