PL 89, col. 1069
Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P
De completis celebrandis in Patrum invenitur
exemplis, David dicente: Si ascendero in lectum
strati mei. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris
meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec
inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob [(Psal. CXXXI)]
.
Nos autem si locus Domini esse volumus,
et tabernaculum et templum ejus cupimus
haberi, exempla sanctorum imitemur, ne de nobis
dicatur quod legitur: Dormierunt somnum suum, et
nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis [(Psal. LXXV)]
.
CAPUT XXIII.-- De recepto silentio post completum.
Expleto completo summum silentium fiat, et orationes
secrete fiant cum recordatione peccatorum;
et postea gratias agant Deo, dicendo: Gratias ago
tibi, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus,
qui me dignatus es in hac die custodire: per tuam
sanctam misericordiam concede mihi hanc noctem
mundo corde et corpore sic pertransire, qualiter,
mane surgens, gratum tibi servitium exsolvere possim,
per Christum Dominum nostrum. Amen.
Et cum magna cautela ambulent in ecclesia et in
dormitorio; et cum ad proprium stratum venerint,
dum se collocaverit clerus, dicat psalmum: Deus, in
adjutorium meum intende [(Psal. LXIX)]
, totum cum Gloria;
et post dicat versum: Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis [(Psal. CXL, 3)]
.
Sicut mane surgens postulavit sibi
labia a Domino aperiri, sic requiescens roget poni
ori suo a Domino custodiam.
CAPUT XXIV.-- De eo quod horas canonicas canonici religiose observare debent.
Studeant summopere canonici praedictas horas
vigilantissima cura custodire, et in his divinum officium
humiliter ac devote persolvere; mox enim ut
auditum fuerit signum, festinanter ad ecclesiam
convenient, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus,
sic tamen ut non pereant; et si longe ab ecclesia
aliquis fuerit, ut ad opus Dei per horas canonicas
occurrere non possit, agat opus Dei cum tremore
divino ubi tunc fuerit. Et praevideat custos ecclesiae
ut illa signa horis competentibus sonentur.
Et caveant canonici, ut non pompatice, aut inhoneste,
aut incomposite, aut superbe intrent, aut
stent, aut sedeant, in ecclesiam.
CAPUT XXV.-- De diligentia psallendi.
Ubique credimus divinam esse praesentiam, et
oculos Domini speculari bonos et malos, maxime
tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad
opus divinum assistimus; ideo semper memores simus
quod ait Propheta: Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore [(Psal. II)]
. Et iterum: Psallite sapienter
[(Psal. XLVI)]
. Et: In conspectu angelorum
psallam tibi [(Psal. CXXXVII)]
. Ergo consideremus