PL 89, col. 1070
Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P
qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum
ejus esse, et orare: et sic stemus ad psallendum,
ut mens nostra concordet voci nostrae. Nam
si cum bonis hominibus, vel potentibus, volumus aliqua
suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate
et reverentia; quanto magis Dominus universorum
a nobis cum humilitate et puritate supplicandus est?
CAPUT XXVI.-- De eo quod non pompatice standum est in ecclesia.
Mox autem, audito signo, omnes canonici festinent
ad ecclesiam; et non pompatice, aut inhoneste,
vel incomposite, sed cum Dei timore ingrediantur
eam. Nec cum baculis, aut camputis, aut fustibus in
choro, exceptis debilibus, sed religiose illis standum
et psallendum est. Sunt enim quidam clericorum qui
in saecularibus negotiis et disceptationibus pene totum
infatigabiliter deducunt diem, et mox ut ecclesiam
ad divinum officium peragendum intraverint,
ita fatigati videntur, ut nec orationi vacare, nec ad
psallendum stare queant, sed potius sedentes, non
divinis, sed vanis solent instare loquelis, et saecularia
verba, et (quod dictu nefas est) turpia et obscena
invicem proferunt. Oportet namque ut ab his qui id
faciunt, et ab illis qui eos forte imitari volunt, iste
exsecrabilis usus radicitus evellatur, secundum sententiam
Domini dicentis: Domus mea domus orationis
vocabitur [(Matth. XXI)]
.
CAPUT XXVII.-- De proficiscentibus in itinere.
Quicumque ex clero in itinere cum episcopo, vel
cum alio, proficiscuntur, ordinem suum, in quantum
iter vel ratio permiserit, non negligant. Et non eos
debent praeterire horae constitutae, tam de officiis
divinis, quam aliunde.
CAPUT XXVIII.-- De his qui in quibusdam levioribus culpis delinquunt.
Si quis ex clero ad opus Dei vel ad mensam
tarde occurrerit, aut pro aliqua causa senior suus
psalmodiam vel missas cantare ordinaverit, et hoc
minime impleverit, et si fregerit quidpiam, aut perdiderit,
vel aliquid excesserit, et non veniens continuo
ante episcopum, aut ante eos qui sub eo sunt,
ipse ultro satisfecerit, vel celaverit delictum suum,
dum per alium cognitum fuerit, majori subjaceat
emendationi; nam si ipse sponte confessus fuerit,
leviori subjaceat emendationi, secundum modum
culpae: qui modus correptionis in episcopi, aut in
illius judicio qui sub eo est, pendeat.
Qui in levioribus culpis deprehensus fuerit, in
illa die privetur a mensae participatione, et in oratorio
psalmum aut antiphonam non imponat, nec
lectionem recitet. Refectionem cibi post clerorum
refectionem accipiat, ut si verbi gratia cleri reficiunt
hora sexta, ille nona, si cleri nona, ille vespera.
CAPUT XXIX.-- De gravioribus culpis.
Si quis clericus de ordine canonico gravioris culpae