PL 89, col. 1074
Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P
Et post tertiam tunc temporis capitulum habeant, et
postea faciant quod congruum fuerit, sive in legendo,
sive in operando.
CAPUT XXXV.-- De temporibus in quibus semel aut bis in die clericis reficiendum est.
A Pascha autem usque ad Pentecosten bis in die
canonici reficiant, et carnem manducandi licentiam
habeant (nisi poenitentes) praeter tantum quartam
sextamque feriam. A Pentecoste vero usque ad nativitatem
sancti Joannis Baptistae, similiter bis in
die reficiant, et carne abstineant. A nativitate vero
sancti Joannis usque ad transitum sancti Martini,
sicut antea bis in die reficiant, quarta et sexta feria
a carne abstineant.
Ab ipso transitu sancti Martini usque ad natalem
Domini a carne omnes abstineant, et usque ad nonam
jejunent, et omnibus his diebus in refectorio
reficiant. Et post natalem Domini usque ad caput
Quadragesimae secunda et quarta, et sexta feria, in
refectorio ad nonam reficiant. Reliquis his diebus
duabus vicibus in refectorio reficiant. A carne vero
quarta, et sexta feria his temporibus abstineant. Et
si dies festus in his diebus feriis talis venerit, si
permiserit prior, carnem manducent pro infirmitate.
CAPUT XXXVI.-- De festivitatibus sanctorum.
Illud intimare complacuit, ut nos et clerus noster,
festivitatibus Domini, et sanctae Mariae, vel duodecim
apostolorum, seu reliquorum sanctorum, quorum
usus est in ista provincia, annis singulis celebrare
(in quantum Deus possibilitatem dederit) officium
divinum die noctuque procuremus. Et episcopus,
vel qui sub eo est, in Nativitate et Epiphania
Domini, et Pascha, et clauso Paschae, et Ascensione
Domini, et Pentecoste, et festivitatibus sanctorum
provinciae suae, in domo sua ad ipsos cleros refectionem
faciat, si praesens est, et si absens est, his diebus
tunc in refectorio habeant refectionem sufficienter,
sicut superius scriptum est. Et postquam de refectorio
exierint, in caminada bibant duabus vicibus
aut tribus, qualiter consolatio sit, et ebrietas non
dominetur.
Aliis vero diebus festis, sicut moris est Ecclesiae,
juxta quod melius praelati possunt, clericis suis cibum
potumque ministrent. Et illud interea caveant
praelati, ne id quod dare debent, aut possunt, qualibet
dissimulatione, aut tenacitate, subditis subtrahant,
ne paupertatis occasione compulsi, per diversa
vagari ac se turpibus implicari negotiis cogantur;
relictoque Ecclesiastico officio, incipiant
indisciplinate vivere, et propriis voluptatibus deservire;
et praelati qui eis necessaria largiendo a Domino
remunerari poterant, districte et severe judicentur.
CAPUT XXXVII.-- Ut non praesumat aliquis alterum caedere aut excommunicare.
Vitetur in hoc ordine canonico omnis praesumptionis
occasio, id est, ut nulli liceat quemquam