PL 89, col. 1075

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

parem suum excommunicare, aut caedere, quamvis
aliquis sua praesumptione ipsum ad hoc incitet: non
est suum advindicare, aut in verbis, aut in factis,
sed ad priorem veniat, et ille secundum ordinem
ipsam causam definiat. Et qui hoc facere praesumpserit,
ab episcopo vel ab eo qui sub eo est, judicetur.
CAPUT XXXVIII.-- Ut in congregatione canonicorum nulli liceat alterum defendere.
Omnibus modis cavendum est ut pro nulla occasione
alter praesumat alium defendere, nec quasi
parentelae obtentu, aut aliqua amicitia, aut familiaritate,
id a canonicis praesumatur, quia gravis
occasio scandalorum in congregatione ex hac causa
solet oriri. Quod si quis transgressus fuerit, a

priore acrius coerceatur, ut caeteri timorem habeant.
CAPUT XXXIX.-- De zelo bono quem debent servi Dei habere invicem.
Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat
a Deo, et deducit ad infernum, ita est zelus bonus,
qui separat a vitiis, et ducit ad Deum, et ad vitam
aeternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore
exerceant servi Dei, id est, ut honore se praeveniant
invicem, et infirmitates suas sive corporum, sive
morum, patientissime tolerent. Et si qua vitia reporta
fuerint, reprimenda sunt, et castigatio adhihenda
est, cum his a quibus hoc est commissum (ut
ait Apostolus) . . . existant, qualiter vitia si orta fuerint
possunt destruere, et ad meliorem statum unumquemque

provocare, quia scriptum est: Qui diligitis
Dominum, odite malum [(Psal. XCV, 10)]
. Nam
qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Nam ille
animam suam bene diligit, qui se custodit, et alios
ad exemplum bonae conversationis, et verbis, et
operibus, trahit.
CAPUT XL.-- De infirmis canonicis.
Si aliquis ex clero infirmatur, episcopus, vel qui
sub eo est, habeat maximam curam de illo; et caveat
ne negligatur infirmus; sed sicut revera Christo,
ita ei serviatur. Quibus infirmis sint mansiones deputatae,
rationabiliter dispositae, condignae, aptae, ubi
esse possint; et sit unus ex clero deputatus timens
Deum, qui circa infirmum maximam curam gerat de

omnibus necessitatibus ejus; et habeat solatium si
opus est, juxta quod constituerit prior: et sciat si
bene ministraverit, gradum bonum sibi a Deo
acquiri.
Sed et ipse infirmus consideret in honore Dei sibi
serviri, et non superfluitate sua contristet servientem
sibi. Et hoc indicendum est, quod infirmo licet
omni hora cibum et potum sumere, quando desideraverit,
vel possit, si opportune non possit.
CAPUT XLI.-- De vestimentis et calceamentis clericorum.
Illa dimidia pars cleri, qui seniores fuerint, annis
singulis accipient cappas novas, et vestes laneas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.