PL 89, col. 1076

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

novas; et veteres, quas praeterito acceperunt, semper
reddant, dum accipiunt novas. Et alia pars dimidia
cleri, illas cappas et vestes veteres, quas illis
seniores sui singulis annis reddunt, accipiant. Et illi
seniores illas cappas et vestes, quas reddere debent,
non commutent. Et unusquisque cleri senioris annis
singulis tres campsiles accipiunt; et unusquisque
cleri junioris annis singulis duas campsiles accipiunt.
Calceamenta vero omnis clerus annis singulis, pelles
buccinas, et solas, paria quatuor accipiunt. Et vestimenta
in transitu sancti Martini, et campsiles in
Pascha, et calceamenta in Kalendis Septembribus
habeant.
CAPUT XLII.-- De eleemosynis accipiendis.
Si aliquis uni sacerdoti pro missa sua, vel pro

confessione, aut clerico pro psalmis, et hymnis, seu
pro seipso, vel pro quolibet charo suo, aut vivente,
aut mortuo, aliquid in eleemosyna dare voluerit,
hoc sacerdos, vel clericus a tribuente accipiat,
et exinde quod voluerit faciat. Si autem a tribuente
ad omnes sacerdotes aliquid in eleemosyna
datum fuerit, hanc eleemosynam communem habeant
et psalmodiam, vel missas pro illo misericorde
faciant.
CAPUT XLIII.-- De mensura sacerdotibus de eleemosynis accipienda, facienda.
Nimis grave eis esse existimamus, si tam ingentium
onera peccantium solis illis sacerdotibus contigerit
portare, quia facilius Dei misericordiam plures
impetrant quam unus, quia unusquisque de

propria conscientia sua debet metuere, quanto
magis de alienis peccatis supra vires non debet sibi
sarcinam peccatorum cumulare.
CAPUT XLIV.-- De cura quam in populo sibi commisso debent habere clerici.
Cavendum nobis est ne in periculum per nostram
negligentiam, ut ita dixerim, absque baptismo,
et confirmatione, et confessione, et praedicatione,
in quadam securitate positus incurrat noster populus.
Unde constituimus ut bis in mense per totum
annum, de quinto decimo, in quinto decimo, verbum
salutis ei praedicetur, qualiter ad vitam aeternam,
Deo auxiliante, perveniat. Et si omnibus
festis et Dominicis diebus assidua fuerit praedicatio,

utilior est; et juxta quod intelligere vulgus possit,
ita praedicandum est.
CAPUT XLV.-- Cui committi debeant stipendia pauperum.
Evangelicis atque apostolicis instruimur documentis,
in colligendis hospitibus; et ideo ante omnia
operam debere dare, ut merito de nobis a Domino
dicatur: Hospes fui, et collegistis me [(Matth. XXV, 35)]
.
Proinde oportet ut praelati Ecclesiae, praecedentium
Patrum exempla sectantes, aliquod praeparent receptaculum,
ubi pauperes colligantur, et de rebus Ecclesiae
tantum ibidem deputent, unde sumptus necessarios
juxta possibilitatem rerum habere valeant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.