PL 89, col. 1079

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

quoque in eodem dormitorio noctis tempore jugiter
ardeat. Nihil denique inhonestum aut indecens in
dormitorio geratur ab aliquo; nec quispiam aliquem
inquietare praesumat, nec ad verba inutilia et otiosa
prorumpere cogat. Hujus capituli contemptor specialiter
a praelatis et magistris severissime corripiatur.
CAPUT L.-- De cantoribus.
Studendum summopere cantoribus est, ne donum
sibi divinitus collatum vitiis foedent, sed potius
illud humilitate, et sobrietate, et castitate, et caeteris
sanctarum virtutum ornamentis exornent: quorum
melodia animos populi circumstantis ad memoriam
amoremque coelestium non solum sublimitate verborum,
sed etiam sauvitate sonorum, quae dicantur,

erigat. Cantorem autem, sicut traditum est a sanctis
Patribus, et voce et arte praeclarum illustremque
esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos
incitet audientium, etc. Cantores itaque non propter
donum sibi collatum se caeteris superbiendo praeferant,
sed humiliter socios exhibeant. Et providendum
est illis quando temperate, quando submisse divinum
agatur officium; scilicet ut secundum numerum
clericorum, et officii qualitatem, et temporis prolixitatem,
tantum protendant, et voces moderentur
caeterorum. Sonum etiam vocalium litterarum bene
et ornate proferant.
Hi vero qui hujus artis minus capaces sunt, donec
erudiantur melius, convenit ut sileant, quam
cantare volendo quod nesciunt, aliorum voces dissonare

compellant. Psalmi namque in ecclesia non
cursim, aut in excelsis atque inordinatis, seu intemperatis
vocibus, sed plane et lucide cum compunctione
cordis recitentur, ut et recitantium mens illorum
dulcedine pascatur, et audientium aures illorum
pronuntiatione demulceantur, quoniam quamvis
cantilenae sonus in aliis officiis excelsa soleat fieri
voce, in recitandis tamen psalmis hujuscemodi vitanda
est vox.
Constituantur interea seniores fratres, probabilioris
scilicet vitae, qui tempore statuto vicissim cum
cantorum schola sint, ne hi qui discere debent, aut
otio vacent, aut inanibus et supervacuis fabulis instent.
Si vero cantores superbi exstiterint, et artem
quam divinitus adjuti didicerint aliis insinuare renuerint,

graviter ac severe judicentur, ut, emendati
atque correcti, talentum sibi a Deo quidem collatum
aliis erogare procurent.
CAPUT LI.-- Quales ad legendum et cantandum in ecclesia constituendi sint.
Tales ad legendum, et cantandum, et psallendum
in ecclesia constituantur, qui non superbe, sed humiliter,
debitas Domino laudes persolvant, et suavitate
lectionis ac melodiae doctos demulceant, et
minus doctos erudiant; plusque velint in lectione
vel cantu populi aedificationem quam popularem vanissimam
adulationem. Qui vero haec docte peragere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.