PL 89, col. 1080

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

nequeunt, erudiantur prius a magistris, et instructi
haec adimplere studeant, ut audientes aedificent.
CAPUT LII.-- Modus correptionis.
Quanquam contemptores canonicarum institutionum
episcopali praecipue judicio plectendi sint,
juxta modum culparum, ut supra retulimus, mensura
extendenda est correptionum. Et haec omnia jure in
praelatorum pendent judicio, quo discretissime temperanda
sunt: necesse est enim, ut iidem praelati
circa delinquentes medici peritissimi imitentur factum,
scilicet ut, adhibita magnae discretionis cura,
quid cuique congruat, quidve conveniat, adhibeant:
summopere perpendentes ut, juxta quantitatem vulnerum,
exhibeant fomenta curationum; quatenus nec
alteri dent quod noceat, nec alteri subtrahant quod

juvet.
Omissis igitur his quorum aetati delinquenti parcitum
non est, sed potius eorum latera ne indurescant
virgis assidue tundenda sunt, qualiter erga caeteros
delinquentes juxta auctoritatem divinam, et
sanctorum Patrum exemplum, traditionesque id fieri
oporteat, strictim breviterque ostendatur.
Si quis frater, in congregatione canonica constitutus,
horas canonicas frequentare neglexerit, ecclesiamque
non religiose, sed pompatice, vel incomposite,
intraverit, et opus Dei negligenter exsecutus
fuerit, ad collationem venire distulerit, obedientiam
a magistris sibi injunctam agere recusaverit, in legendo
et cantando, vel in caeteris ecclesiasticis disciplinis,
juxta vires studium non exhibuerit, ad mensam

non necessitate, sed vitio tarde occurrerit, e
claustris sine licentia exierit, per licentiam vero
egressus extra constitutum sibi placitum moras fecerit,
in plateis ire, aut in biviis residere tentaverit, in
dormitorio aliquid indecens, aut inhonestum, verbis,
aut actibus, perpetraverit, alicubi nisi in dormitorio
cum caeteris absque causa inevitabili dormire praesumpserit,
fratribus charitatis officio obedienter servire
neglexerit, discordiam quam scriptura Dei detestatur,
inter fratres seminaverit, et huic institutioni
contumax, aut superbus, aut murmurans exstiterit,
et caetera hujuscemodi agere tentaverit, hic
primo secundum Domini praeceptum non solum et
secundo, et tertio, quinimo crebrius admoneatur; et
si his admonitionibus non cesserit, publica objurgatione

corripiatur. Quod et si his renisus fuerit, caeteris
sibi alimentis interdictis, pane tantum usque ad
dignam satisfactionem utatur et aqua. Si vero nec
sic correxerit, separetur a mensa, et a societate fratrum,
et a choro psallentium removeatur, et seorsim
in loco hujuscemodi negligentibus a praelatis constituto
stare cogatur, ut saltem rubore sequestrationis
emendetur.
Deinde si his modis incorrigibilis exstiterit, et
aetas permiserit, ut ait Salomon: Stultus verbis non
corrigitur [(Prov. XVIII, 2)]
, congrua ei verberum adhibeatur
castigatio, secundum beati Gregorii sententiam:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.