PL 89, col. 1083

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

Solerter praelatis satagendum est ut eos quibus
praesunt verbis et exemplis ad bene vivendum informent;
fixoque corde tenendum ne eos quasi proprios,
sed ut Domini sui gregem, tractare meminerint,
juxta illud quod Petro dicitur: Si diligis me, pasce
oves meas, inquit, non tuas. Et hoc ideo dicimus, quia
sunt nonnulli qui oves Christi non amore Christi, sed
suae gloriae, vel dominationis, vel quaestus, gratia,
pascunt. Etenim terrena subsidia diligenter illis
praebere, exempla virtutis simul verbo praedicationis
debent sollicite impendere. Quapropter studeat unusquisque
praelatus ut familiae Christi annonam spiritalem
carnalemque subministret, ut effici mereatur

ille evangelicus servus, de quo dicitur: Fidelis servus
et prudens, quem constituit Dominus super familiam
suam, ut det illis cibum in tempore [(Matth. XXIV,
45; Luc. XII, 42)]
.
Ergo sicut subditis necessaria corporis tribuunt,
ita nihilominus studere debent, ut iidem religiosissime
ordinem servent, et praelatis suis ac magistris
honorem debitum similiter impendant. Ut horis
canonicis divinum officium impleant; non otio vacent,
non vaniloquiis inserviant, non detractionibus,
et caeteris vitiorum illecebris, incumbant; sed potius
aut orationi, aut lectioni, aut quibuslibet Ecclesiae,
aut certe propriis utilitatibus vacent, aut etiam
doctrinis sacris et diversarum artium erudiantur

disciplinis: ita videlicet, ut nullus in congregatione
inutilis aut otiosus existens, stipendia Ecclesiae
inofficiose accipiat.
Hanc igitur geminam pastionem praelati sibi commissis
ovibus impendere instanter procurent, ut
pote pro animabus eorum Domino rationem reddituri.
CAPUT LVI.-- De familiaritate a clericis mulierum extranearum devitanda.
Prima quidem tentamenta sunt feminarum
frequentes accessus, et reprehensibiles exhibent
clericos. Quid tibi revera cum feminis, qui ad altare
cum Domino fabularis? Te cuncti in publico,
te in agro rustici, aratores, ac vinitores, quotidie
graviter lacerabunt, si contra depositum fidei cum

eminis habitare contendis. Nunquid in choro apostolorum
feminae adfuerunt? Prohibe virgines commorari
tecum, quae de genere tuo non sunt. Nemo
inter serpentes et scorpiones securus ingreditur.
Non potest cum Domino toto corde habitare, qui
frequentibus feminarum accessibus copulatur. Cum
approximat stipulam, incendit ignem; cum approximat
feminam, corrumpit mentem. Si cum viris
feminae habitaverint, viscarium diaboli non deerit.
Janua diaboli, via iniquitatis, percussus scorpionis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.