PL 89, col. 1084

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

nocuumque genus. Nemo miles cum uxore pergit ad
bellum.
Inde mando atque remando, ut hospitiolum canonicorum
aut raro, aut nunquam mulierum pedes
terant. Vir autem sive mulier, cum ad Dominum
conversi fuerint, post peccatum suum, quod ad invicem
commiserunt, nec in una villa unquam poeniteant,
nec sit inter eos salutatio, aut beneficium;
nec visus, nec colloquium (si non casus intervenerit)
nec de uno fonte (ut vulgo dicitur) potum bibant;
nec alumnus inter utrumque concurrat; nec
munusculum quidem, nec colloquium (ut diximus),
nec recordatio alterius in mente sua requiescat;
sed cum adfuerit, cito veniam a Deo petat. Meminere
debent canonici quod nec Davide sanctiores,

nec Salomone sapientiores possunt esse. Meminere
debent quod paradisi colonum de possessione sua
mulier ejecit.
CAPUT LVII.-- De clericis non manentibus in suo proposito.
Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum
vitam expetierunt, statuimus, neque ad
militiam, neque ad dignitatem aliquam venire
mundanam; et hoc tentantes, et non agentes poenitentiam,
quominus redeant ad hoc quod propter
Deum primitus inegerunt, anathematizari.
CAPUT LVIII.-- De humiliatione facienda propter Deum carni.
Multitudines hominum, et officia, et placita, et
convivia, et salutationes hominum, quasi quaedam

catenae voluptatum fugiendae sunt. Sit vilis et vespertinus
cibus. Panis cum olere et legumine, interdum
pisciculus pro summis ducatur deliciis: qui cum
Christo desiderat regnare, non quaeret magnopere
quam de pretiosis cibis et potibus stercus conficiat
et urinam. Ventre vacuo saepius dormiendum: crebrae
vigiliae carnem et sensum affligunt. Flexo corpore
mens erigenda est ad Deum. Semper in manu sacra
lectio, et in ore frequenter oratio sit. Pauperibus
sumptuum refrigeria manu propria sunt distribuenda.
Humilitas vestium tumenti animo non appetenda.
Saecularium, maxime potentium, consortium devitandum.
Aliquid operis semper faciendum, ut diabolus
inveniat hominem in opere occupatum. Ab otiosis

sermonibus auditus et lingua sunt castigandi. Et
in Ecclesia cum timore et veneratione standum; et
semper aut orandum, aut cantandum, aut legendum,
aut audiendum. De justis laboribus eleemosyna
Deo justo dandum. Melius non habere quod
tribuatur, quam impudenter petere quod detur.
Negotiator clericus, et ex inope dives, et ex ignobili
gloriosus, quasi quaedam pestis fugiendus.
CAPUT LIX.-- De iracundis doctoribus.
Iracundi doctores per rabiem furoris disciplinae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.