PL 89, col. 1085

Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P

modum ad immanitatem crudelitatis convertunt;
et unde emendare subditos poterant, inde potius
vulnerant. Ideo sine mensura ulciscitur culpas doctor
iracundus, quia cor ejus, dispersum in rerum
curis, non colligitur in amorem unius deitatis.
CAPUT LX.-- De doctrina et exemplis doctorum.
Tam doctrina quam vita clarere debet ecclesiasticus
doctor; nam doctrina sine vita arrogantem
facit; vita sine doctrina inutilem reddit. Doctoris
praedicatio operibus bonis confirmanda est, ita ut
quod docet verbo, instruat exemplo. Illa est vera
doctrina, quam vivendi bene sequitur forma; nam
nihil turpius est quam si bonum quod quisque praedicat,
explere opere negligat; tunc enim praedicatio
utiliter profertur, quando efficaciter a proferente

adimpletur. Unusquisque doctor et bonae actionis
et bonae praedicationis habere debet studium; nam
una sine altera non facit perfectum; sed praecedat
doctor bene agere, ut sequenter possit bene docere.
Et in illa doctrina clara, et similitudo patrum, et
humilitas propter Deum habendae sunt.
CAPUT LXI. De taciturnitate.
Omni tempore in ecclesia, tam a populo quam
a clero, summum silentium fiat, excepto hoc quod
ad laudes Dei pertineat. Videamus quod ait Propheta: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam
in lingua mea.
Item: Posui ori meo custodiam; obmutui
et humiliatus sum; et silui a bonis [(Psal.
XXXVIII)]
. Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis
propter taciturnitatem debet interdum taceri, quanto

magis a malis verbis propter poenam peccati debet
cessari? Inde sancta Scriptura dicit: « Qui enim in
Ecclesia verbosari fecerit, et pro se et pro aliis malam
redditurus est rationem in die judicii. » Ergo
quamvis de bonis et sanctis duntaxat eloquiis propter
taciturnitatem rara loquendi in ecclesia concedatur
licentia, quia scriptum est: In multiloquio non
deerit peccatum; et alibi: Mors et vita in manibus
linguae [(Prov. X; XIV)]
. Nam loqui et docere magistro
condecet, tacere et audire discipulo convenit.
Qui hanc taciturnitatem in ecclesia minime custodierit,
sed fregerit, sit in ipso die poenitens in
aqua et pane. Et si iterum, tribus diebus poeniteat in
pane et aqua. Et si tertia vice iteraverit, septem

diebus, ut supra, poeniteat. Et si amplius hoc facere
praesumpserit, corporali disciplinae subjiciatur, ut
caeteri timeant.
CAPUT LXII.-- De ebrietate a clero devitanda atque detestanda.
Dominus in Evang. dicit: Attendite autem vobis,
ne forte graventur corda vestra in crapula [(Luc. XXI,
34)]
. Et Apostolus dicit: Nolite inebriari vino, in quo
est luxuria [(Ephes. V, 18)]
. Salomon dicit: Luxuriosa
res est vinum, et tumultuosa ebrietas; quicunque in
his delectatur, non erit sapiens. Nullum secretum est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.