PL 89, col. 1280

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

ebrietatem; ille castitatem, iste fornicationem; ille
humilitatem, iste superbiam; ille concordiam, iste
discordiam; ille pacem, iste litem; ille mansuetudinem,
iste iracundiam; ille dilectionem, iste odium;
ille largitatem, iste tenaciam; ille eleemosynam, iste
rapinam; ille veritatem, iste mendacium; ille non
jurandum, iste perjuriis insistendum; ille fraude
abstinendum, iste falsis testimoniis inhaerendum;
ille mandat de ligno scientiae boni et mali ne comedatis,
iste e contra: In quacunque die comederitis ex eo,
aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum
et malum [(Gen. II, 17)]
. Ille jubet: Non concupisces
uxorem proximi tui, non domum, non agrum,
non servum, non ancillam, non bovem, non asinum,
non universa quae illius sunt [(Deut. V, 21)]
; iste vero

suadet: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris
me. Age nunc videamus cujus cultor homo existat,
et cui verbo mentitur. An illius cujus imperium perficere
videtur? Et quis non videat, quia ipse hominis
famulatus cultorem eum faciat cui deservit? In
quibus nimirum verbis patenter innuitur, eos qui
cupiditati student, daemonum cultores existere,
etiamsi hoc beatus Paulus non affirmaret.
4.
Hujus cupiditatis malum, quod cuncta praecellit
et superat, et a quo omnia mala pullulant, alibi sacra
Scriptura ita detestando prodit dicens: Avaro
nihil est scelestius; rursumque: Nihil est iniquius quam
amare pecuniam [(Eccli. X, 9 et 10)]
. Quid mirum si
eamdem cupiditatem idolorum culturam Apostolus
vocet? quod videlicet cupiditatis multimodum malum

nequius divitum corda, quam pauperum devastat;
quia etsi multa in hoc saeculo pauperes habere concupiscunt,
non tamen multa assequi possunt, ac per
hoc cum eis effectus concupiscentiae minor redditur,
nocendi quoque malitia temperatur. Divites vero
quia plura adipisci possunt, ut pluriora inveniant,
multipliciora peccandi argumenta inquirunt. Quasi
enim quidam ignis est cupiditas, quae et in aliis magis,
in aliis vero minus ardet; ubi tamen ardere
incipit, nunquam dicit: Sufficit, exemplo ignis corporalis,
qui tanto vehementius flammas multiplicat,
quanto abundantius multitudinem lignorum acceperit.
Hinc enim scriptum est: Avarus pecuniis non
impletur [(Eccli. V, 9)]
.

5.
Haec certe radix omnium malorum primum virgultum
invidiam gignit, Jacobo attestante, qui ait: An putatis quia inaniter Scriptura dicit: Ad invidiam
concupiscit spiritus qui habitat in vobis
[(Jac. IV, 5)]
?
Hinc per Salomonem dicitur: Contemplatus sum
omnes labores hominum, et industrias, et animadverti
patere invidiae proximi [(Eccl. IV, 4)]
. Constat namque
et verum est quia in hoc aliis invidemus quo illos
sive in rebus temporalibus, sive in mundi honoribus
aequari volumus. Unde qui mortiferum invidiae
virus quaerit exstinguere, studeat necesse est in hoc
saeculo nihil quod transeat ex desiderio quaerere;
audiat denique cujus membrum sit quisquis hoc
vitium cavere negligit. Scriptum quippe est: Invidio
diaboli mors introivit in orbem terrarum [(Sap. II, 24)]
.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.