PL 89, col. 1279

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

attestante, qui ait: Radix omnium malorum cupiditas [(I Tim. VI, 10)]
;
quam videlicet sancti Dei Ecclesiae
praedicatores, sive in Veteri sive in Novo Testamento,
tanquam fortes agricolae, modo increpationibus,
modo suasionibus, modo terroribus, modo
blandimentis, quasi quibusdam aratris, fossoriis,
rastris, sarculis conati sunt a terrenorum cordibus
funditus evellere; sed non potuere, etiam cum
multum in hoc opere desudarent. Inextricabile enim
atque, ut ita dixerim, ineradicabile malum est, cujus
ramos quo magis amputare quaesieris, eo amplius multipliciora
gignit virgulta quae amputes. Quamobrem,
quia funditus eradicari non potest, semper ramorum
ejus copia succidenda est. Et quia nostris modo temporibus
jam pene totum mundum occupasse cernitur,

libet pro viribus desuper acceptis nos quoque in ejus
exstirpatione quoquo valuerimus ingenio desudare.
2.
Sed occurrit nobis interim quaestio quomodo,
ut de caeteris taceamus, ex cupiditate superbia prodire
credatur, cum alia Scriptura aperte testatur, Initium omnis peccati superbia est
[(Eccli. X, 13)]
. Si
enim initium omnis peccati superbia, quomodo radix
omnium malorum est cupiditas? nisi quia unum sunt,
et utraque ab invicem prodeunt, cum et cupiditas
superbiam, et superbia cupiditatem gignit: quod in
primo parente evenisse cognoscimus, in quo scilicet
nisi cupiditas illa praecessisset, qua Deo similis fieri
voluit, nunquam se contra auctorem suum in superbiam
erexisset; et tamen nisi superbia tumuisset,
nequaquam talia appetere praesumpsisset. Quae nimirum

duo principalia vitia ita conjungit, ita describit
Joannes apostolus, ut postpositis aliis, quasi haec
sola in mundo esse fateatur, ex quibus illa omnia
originem ducere probantur. Ait enim: Omne quod in
mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et superbia vitae [(I Joan. II, 16)]
.
3.
Quanquam autem ubi concupiscentiam sonat,
ibi consequenter et superbia intelligatur, nobis tamen
nunc de una disserendum est; contra unam
cupiditatem disputandum: quae nimirum cujus mentem
plene possederit, eam protinus idolorum cultricem
efficit. Occidendus sum talia docens, lapidandus
sum talia promens, nisi haec eadem apostolus gentium
testetur. Ipse enim ait: Et avaritia quae est idolorum

servitus [(Ephes. V, 5)]
. Quis autem, rogo, Christianorum
quamlibet audiat vocem, si eum aliquis infidelem
et simulacris deditum vocet? Et tamen cupit esse,
quod, quia sit, non vult audire. Dicit fortasse
quilibet ex ipsis, quomodo idolis serviat, qui terrenis
desideriis aestuat? Audi, quisquis ille es, rationem
breviter: Deus fide colendus est, fides autem
cognitione Dei consistit, cognitio vero Dei in obedientia
praeceptorum intelligitur, quia et Paulus de
quibusdam dicit: Confitentur se nosse Deum, factis
autem negant [(Tit. I, 16)]
. Et Joannes in Epistola sua
haec eadem attestatur: Qui dicit se nosse Deum, et
mandata ejus non custodit, mendax est [(Joan. II, 4)]
.
Deus itaque jubet abstinentiam, antiquus hostis persuadet
voracitatem; ille imperat sobrietatem, iste

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.