PL 89, col. 1278

Vita S. Ambrosii Autperti (Auctor incertus), J. P. Migne · Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

Auctrix peccati Eva, auctrix meriti Maria . . . . . ( et caetera
fere ex Augustino in sermone 18 de Sanctis ).
Ex hac homilia colligimus primo, Assumptionis
vocabulum tempore Autperti jam tum in usu Ecclesiae
fuisse. Secundo, auctorem ita sententiam suam moderari,
ut nihil de corporea Deiparae Assumptione definiat:
sed ut sive in corpore, sive extra corpus, assumptam
super coelos credamus. Quae etiam sententia fuit
Adamnani in lib. I de Locis sanctis; et Anonymi, qui Itinerarium
S. Willibaldi litteris mandavit, infra, tametsi
aliter sensit sanctimonialis ejusdem Itinerarii auctor.

in Cantica Salomonis, in Psalterium, librum etiam
de Conflictu vitiorum, et homilias, praeter commentarium
in Apocalypsim, quod praecipuum ejus
opus est, doctrina et pietate non vulgari conditum.
His cap. 91 Sigebertus et Trithemius addunt librum
de Cupiditate, quem excidisse putat Philippus Labbeus
in Dissertatione historica de Scriptoribus ecclesiasticis.
Verum qui diu latuit in tenebris, ope
pervetusti Codicis illustrissimi domini Chauvelin,
annorum circiter 800, prodit tandem in lucem, ubi Sermonis
non Libri titulum habet. Ipsi subjiciam
sermonem in Purificatione B. Mariae, et homiliam
in Transfiguratione Domini. Illum ex mss. S. Germani
a Pratis ac Floriacensi invicem collatis, hanc
vero ex duobus manuscriptis bibliothecae Corbeiensis

monasterii hic exhibemus.
INCIPIT SERMO.

expressum est, Spinas et tribulos germinabit
tibi [(Gen. III, 18)]
. Sed hoc habent inter se dissimilitudinis
quod in ruribus terrae ex multis radicibus
plures germinentur spinarum aculei, in terrenorum
vero cordibus omnium vitiorum punctiones ex una
prodeunt radice cupiditatis. Cum enim aliud vitium
gulae gastrimargiae, aliud fornicationis, aliud invidiae,
aliud irae, aliud tristitiae, aliud vanae gloriae,

aliud cenodoxiae, aliud superbiae, multa ex seipsis
atque innumera proferant germina, ex una tamen,
ut dictum est, pullulant cupiditatis radice, Apostolo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.