PL 89, col. 1277

Vita S. Ambrosii Autperti (Auctor incertus), J. P. Migne · Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

membra verterentur in linguas, eam laudare sufficeret
nullus? Altior enim coelo est, de qua loquimur;
abysso profundior, cui laudes dicere conamur. Deum
enim quem omnis creatura non capit, ipsa immaculato
utero clausum gestavit. Haec est enim quae sola
meruit Mater et Sponsa vocari. Haec primae mortis
damna resolvit, haec homini perdito redemptionem
adduxit. Mater enim generis nostri poenam intulit
mundo, Mater Domini nostri gaudium attulit mundo.

Ambrosius Autbertus, quem nonnulli Caroli Magni
magistrum et archicancellarium perperam faciunt,
ex Galliarum provincia ortus, intra Samnii regionem
apud monasterium S. Vincentii de Vulturno monachum
induit. Cum esset impeditioris linguae, promptam
loquendi facultatem meritis beatissimae virginis
Mariae recepisse fertur, idque adeo feliciter
consecutus est, ut viri eruditissimi titulo a Paulo
Warnefridi decoretur. In monasterio sic vixit, ut
inter sanctissimos monachos adnumerari, ac demum
ad abbatialem dignitatem promoveri meruerit. Obiit
anno 779.
Plura, quae recenset Chronicon S. Vincentii, ingenii

sui monumenta reliquit. In Leviticum scilicet,

1.
Sanctorum Ecclesiam, fratres charissimi, esse
Dei agrum quis dubitet? cum Apostolus clamet: Dei agricultura estis
[(I Cor. III, 9)]
, et Dominus in
Evangelio de jacto semine testatur, aliud cecidit
in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum [(Luc. VIII, 8)]
.
Si ergo ager est, ut Apostolus docet,
cultura indiget: cultura autem non indigeret, nisi
spinas vitiorum germinaret. Et quidem apta comparatio

de agro ad corda hominum trahitur, quia
sicut ille corporales, ita haec spiritales sentes et
tribulos gignunt. Unde et in prima maledictione figuraliter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.