PL 89, col. 1284

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

acquiris, quid est quod amittis? res utique peritura
quam acquiris, res semper mansura quam amittis.
Dic, inquam, quod tibi majus praemium repromittere
potuit, quam ut te pro solo ejus amore rectas judicii
sententias proferentem in filium assumens, non solum
tanquam mater foveat, verum etiam plusquam
mater internis visceribus tui misereatur? At, inquiunt
multi, non accipimus de his qui inopia paupertatis
laborant, sed de his qui divitiis abundant; quibus
econtra nos dicimus quoniam nihil interest utrum
diviti an pauperi justitiam Dei quis vendat. Simili
enim ex utroque poena plectetur, si quod Dei est non
gratis exsolverit, sed suis usibus, lucris, atque negotiis
applicaverit. Solent quoque hi muneris ipsius
nomen immutari, et dicunt se non munus accepisse,

sed salutationem: quos utique nescio utrum magis
stultos, an etiam versutos appellem; quibus nimirum
dicendum est ut attendant quidem quod acceperunt,
et non sibi applaudant ex eo quod novum illi nomen
imposuerunt. At, inquiunt, nos dationem non quaerimus,
ipsi nobis sponte sua tribuunt, quid ad nos pertinet
si voluntarie donum impendunt? Quibus econtra
nos respondemus: Verum est omnino quod dicitis,
sponte sua tribuunt, sed ideo sponte tribuunt quia
aliter justitiam non inveniunt. Nam nollent utique
dare, si aliter ad justitiam potuissent pervenire, ac
per hoc et voluntarii quodam modo et inviti dationem
vobis exsolvunt.
9.
Dumque his et quamplurimis Scripturarum testimoniis
tales convincimus, non eos esse debere,

qualibet arte, quolibet ingenio munus vel salutationes
appetere; amissa fronte pudoris, in querelam prosiliunt
dicentes: Si haec ita se habent, quomodo palatia
stabunt? quomodo judices dominis suis placebunt?
Quo contra nos veraciter dicimus quia inde magis
palatia ruunt unde, secundum vestram sententiam,
quasi stare videntur. Inde enim gens super gentem
venit, inde regnum adversus regnum consurgit, inde
una natio coram alia cadit, inde clades, inde fames,
inde excidia, inde oriuntur discrimina, et unde dominus
terrenus placatur, inde Dominus coelestis ad
iracundiam provocatur. Hac de causa beatus Apostolus
dicit: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem
et in laqueum diaboli, et desideria multa et
inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum

et perditionem [(I. Tim. VI, 9)]
, ac per Salomonem
dicitur: Qui festinat ditari, non erit innocens [(Prov.
XXVIII, 20)]
. Et rursum: Si dives fueris, non eris immunis
a delicto [(Eccli. XI, 10)]
. Hac de causa difficultatem
intrandi regnum coelorum talibus Dominus
proponit dicens: Difficile qui pecunias habent regnum
coelorum intrabunt [(Matth. XIX, 23)]
. Et rursum: Facilius
est camelum per foramen acus transire, quam
divitem regnum coelorum intrare [(Luc. XVIII, 25)]
. Quae
videlicet Scripturarum testimonia dum hesterna die
cuidam hujus saeculi opulentissimo principi proponerem,
respondit mihi: non de substantivis pecuniis,
sed de divitiis intelligi debere. Sed parce tibi, quaeso,
optime amice, adime vanam securitatem; intuere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.