PL 89, col. 1285

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

quid in his Hieronymus, quid Ambrosius, quid Augustinus,
quid scripserit B. Gregorius: illis crede qui
Apostolum sequentes radicem omnium malorum cupiditatem
esse pecuniarum dixerunt, non divites accusantes,
sed appetitum divitiarum condemnantes.
Vera enim est Scripturae sententia Spiritu Dei prolata,
qua dicitur: Nihil est iniquius quam amare
pecuniam [(Eccli. X, 10)]
. Quo contra beatus Apostolus
dilectum discipulum admonet dicens: Divitibus hujus
saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto
divitiarum, sed in Domino vivo, qui praestat nobis
omnia abundanter ad fruendum [(I Tim. VI, 17)]
,
benefacere, divites fieri in operibus bonis, facile
tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum
bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

10.
Ego autem ut coeptum exstirpandae cupiditatis
non refugiam laborem, ecce, o cupidi, multum qualibet
arte acquisistis, multum quolibet ingenio coacervastis;
sed nunquid Salomoni vos adaequari potuistis?
quid nunc ille possidet ex his in quibus
laboravit? nunquid non, ut ille dixit, totum quod
laboravit vanitas est? ipse enim ait: Magnificavi
opera mea, aedificavi mihi domos, plantavi vineas, feci
hortos et pomeria, et consepsi ea cuncti generis arboribus.
Exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarent
silvam lignorum germinantium. Possedi servos et ancillas,
multamque familiam habui. Armenta quoque et
magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me
in Jerusalem. Coacervavi mihi argentum et aurum, et

substantias regum ac provinciarum: feci mihi cantores
et cantatrices, et delicias filiorum hominum. Scyphos
et urceos in ministerium ad vina fundenda, et supergressus
sum opibus omnes qui fuerunt ante me in
Jerusalem, et omnia quae desideraverunt oculi mei non
negavi eis, nec prohibui cor meum, quin omni voluptate
frueretur, et oblectaretur se in illis quae paraveram.
Et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.
Cumque reversus essem ad universa opera quae fecerant
manus meae, et ad labores, in quibus frustra sudaveram,
vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi,
et nihil permanere sub sole [(Eccle. II, 4)]
. Quid itaque
vanitate plenius, quam ibi hominem toto mentis desiderio
velle divitias congregare, ubi eum non licet
in perpetuum habitare? quo contra Dominus admonet

dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in
terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt
et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros
in coelo, ubi nec aerugo, nec linea demolitur, et ubi
fures non fodiunt nec furantur [(Matth. VI, 19)]
. Quid
etiam infelicius quam pene cunctam mundi felicitatem
acquirere, et in punctum ad inferna descendere?
Talium dementiam beatus Job conquirendo redarguit
dicens: Quare impii prosperantur? bene est illis qui
male agunt, sublevati sunt, confortatique divitiis, semen
eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum
in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt
et pacatae, et non est virga Dei super illos. Bos eorum
concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.