PL 89, col. 1286
Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne
privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli
eorum, exsultant lusibus, tenent tympanum et cytharam,
et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies
suos, et in punctum ad inferna descendunt [(Job. XXI, 7)]
.
Hinc Dominus in Evangelio haereditatem dividere
cupientibus, ut ab omni avaritia caverent ait duobus
fratribus: Hominis cujusdam divitis uberes fructus
ager attulit, et cogitabat intra se dicens: Quid faciam,
quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit:
Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam,
et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona
mea: et dicam animae meae: Anima, habes bona multa
posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe et
epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte repetunt
animam tuam a te: quae autem parasti, cujus
erunt [(Luc. XII, 19)]
? Quid quoque dementius quam
in acquisitione etiam totius mundi laetari, et unius
animae perditionem incurrere? Unde et Dominus in
Evangelio dicit: Quid prodest homini si universum
mundum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur [(Matth. XVI, 26)]
?
Et rursum: quam dabit homo commutationem
pro anima sua [(Ibid.)]
? Tu autem, o
Babylonis incendium, animam tuam terrenis commodis
venditans, pauperi dicis: Da, da hoc vel
illud, quia si nunc dare nolueris, gaudebis postea si
dare potueris. Renitentique crimen impingis, repugnantem
vinculis astringis, verberas et caedis, et sic
quoquo pacto ad rem desideratam pertingis. Vae insatiabilis
lues, ecce quantum concupisti, forte totum
acquisisti, putas quia somnium vidisti, non est
tuum quod possedisti, quia sicut nihil in hunc mundum
veniens defers, sic nec rediens de mundo aliquid
tollis. Pauli tibi vox convenit, nihil intulimus in hunc
mundum, sed nec auferre quid possumus [(I Tim. VI,
7)]
. Job quoque similiter: Nudus egressus sum de
utero matris meae, nudus revertar illuc [(Job I, 12)]
.
Hinc idem de quolibet opulento ac futura non prospiciente
dicit: Dives cum dormierit, nihil auferet, aperiet
oculos suos et nihil inveniet, apprehendet eum
quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas,
tollet autem eum ventus urens, et velut turbo rapiet
eum de loco suo [(Job XXVII, 19)]
. Hinc per Psalmistam
dicitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt
omnes viri divitiarum in manibus suis [(Psal.
LXXV, 6)]
. Et rursum: Ne timueris cum dives factus
fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus
ejus, quoniam cum morietur non sumet haec omnia,
neque simul descendet cum eo gloria domus ejus [(Ps.
XLVIII, 17)]
. Unde praemiserat: Relinquent alienis
divitias suas, sepulcra eorum, domus eorum in aeternum [(Ibid. XI)]
.
11.
Cur itaque, o infelices, non attenditis quid
habetis, quid estis, quid post modicum futuri estis?
Hoc certe quod temporaliter habetis non est vestrum,
quia vox Veritatis est dicentis: Si in altero
fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis [(Luc. XVI, 12)]
?
Quid autem estis si sollicite attenditis,
vaporem, ventum et umbram vos invenietis;
quia et Jacob dixit: Quae enim est vita vestra? Vapor