PL 89, col. 1292

Sermo de cupiditate (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne · Sermo de lectione evangelica (Ambrosius Autpertus), J. P. Migne

perenniter affluatis, ubi sanctis Deumque timentibus
civitas praeparata est, cujus fundamentum omnium
lapidum pretiosorum ornatus subsistunt, quae habet
portas ex singulis margaritis, cujus platea ex auro
mundissimo constat, per cujus medium flumen aquae
vitae decurrit ex utraque parte fluminis, lignum vitae
afferens fructus duodecim per menses duodecim, ubi
manna absconsum et panis angelorum edentibus
datur; qui sic saturitatem affert, ut nunquam fastidium
inferat; sic esuriem tollit, ut nunquam edenti
cupiditatem adimat; ubi nullus sole, nullus luna
atque lucerna indigebit, quia nox ibi non erit, et
Dominus Deus omnipotens lumen omnium erit. Ab
illa autem luce, quam tunc sancti videbunt, haec
quam modo videmus lumen accepit, longe eminentior,

longe praestantior quam ista, quia illa creatrix,
ista creata. Illa lux mentium, haec lux corporum.
Non ergo illa talis qualem videre consuevimus oculis
carnis; sed nec illa bona quae praemisimus talia
erunt, qualia vel videre in hac vita, vel audire, vel
cogitare aliquis potest; sed multo excellentiora,
multoque beatiora, quia, ut Scriptura ait: Nec oculus
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit,
quae praeparavit Deus diligentibus se [(I Cor. II, 9)]
.
Illam igitur inquirite, illam desiderate, ad illam
mentis desiderio tendite. Ego certe qui nullum adulationibus
decipere audeo, nulli quod utile est subtrahere
quaero, quia haec quae promissa sunt, non
contra avaros, sed contra avaritiam; non contra
naturam, sed contra vitium protuli. Quod melius

consilium dare possum non invenio, quique etsi in
exstirpatione cupiditatis totum ut potui laborem
exhibui, tamen octoginta et amplius Scripturarum
testimoniis, quasi quibusdam ictibus surculos ejus
incidendo percutiens, a mercede vacuus non ero,
fidelem retinens promissorem mediatorem Dei et hominum
hominem Christum Jesum, qui cum Patre
et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula
saeculorum. Amen.

civitatis turba in unum collecta, immensis cereorum
luminibus coruscans, missarum solemnia concelebret,
nullusque aditum publicae stationis intret, qui
lumen manibus non tenuerit, tanquam scilicet Dominum
in templum oblaturi, imo etiam suscepturi,
et fidei lumen quo interius fulgent, exterius oblationis
suae religione demonstrent.
2.
Hodie namque juxta legem atque Evangelium,
peractis a nativitate Christi quadraginta diebus, in
templo est a parentibus idem Dominus praesentatus.
Hodie a sancto Simeone susceptus, Patrique cum
sacris oblatus muneribus. Hodie redemptionem Israel

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.